Origenes: De arca Noe

Origenes, Homiliae super Genesim. Hom. II (de arca Noe)

1. Incipientes de arca, quae secundum mandatum Dei a Noe constructa est, disserere, primo omnium uideamus quae de ea secundum litteram referuntur, et quaestiones proponentes quae obici a plurimis solent, etiam absolutiones earum ex his quae nobis sunt a maioribus tradita requiramus, ut, cum huiuscemodi fundamenta iecerimus, ab historiae textu possimus adscendere ad spiritalis intelligentiae mysticum et allegoricum sensum et, si quid in iis arcanum continetur, aperire Domino nobis uerbi sui scientiam reuelante.

Primo igitur haec ipsa, quae scripta sunt, proponamus. Et dixit, inquit, Dominus ad Noe: Tempus omnis hominis uenit ante me, quoniam impleta est terra iniquitatibus ab iis; et ecce, ego disperdam illos et terram. Fac ergo tibi arcam de lignis quadratis, nidos et nidos facies in arca, et bituminabis eam ab intus et a foris bitumine. Et sic facies arcam: trecentorum cubitorum longitudinem arcae et quinquaginta cubitorum latitudinem et triginta cubitorum altitudinem eius colligens facies arcam, et in cubitum consummabis eam in summo. Ostium autem arcae facies ex latere, inferiora bicamerata et tricamerata superiora facies ea. Et post pauca: Et fecit, inquit, Noe omnia quaecumque praecepit ei Dominus Deus, sic fecit.

Primo ergo quaeritur qualem oporteat habitum ipsum et formam arcae intelligi. Quam ego puto, quantum ex his quae describuntur apparet, quattuor angulis ex imo con-surgentem iisdemque paulatim usque ad summum in angustum attractis in spatium unius cubiti fuisse collectam. Sic enim refertur quod in fundamentis eius trecenti cubiti in longitudine, in latitudine uero quinquaginta sunt positi, triginta autem in altitudine aedificati, sed collecta in cacumen angustum ita ut cubitus sit latitudinis et longitudinis eius.

Iam uero intrinsecus ea quidem quae dicuntur eius inferiora bicamerata ponuntur, id est habitationem duplicem continentia, superiora uero tricamerata, ueluti si dicamus triplicibus constructa cenaculis. Sed haec habitationum distinctiones ad hoc factae uidentur ut secerni per singulas mansiones diuersa animalium uel bestiarum genera facilius possint et a bestiis feris mansueta quaeque et ignaua seiungi. Istae ergo habitationum discretiones nidi appellantur.

Quadrata uero ligna fuisse referuntur, quo et facilius alterum alteri possit aptari et inundante diluuio totus aquarum prohiberetur incursus, cum intrinsecus et extrinsecus oblita bitumine iunctura muniretur.

Traditum sane nobis est, et non absque uerisimilitudine, quod inferiora quae supra diximus constructa dupliciter, quae et separatim bicamerata appellata sunt, exceptis superioribus, quae tricamerata dicuntur, ob hunc modum fuisse duplicia, quoniamquidem annum integrum fecerunt omnia animalia in arca, et utique in totum annum necesse erat prouideri cibos et non solum cibos, uerum et digestionum constitui loca, quo neque ipsa animalia, praecipue tamen homines, fimi foetore uexarentur. Tradunt ergo quod inferior regio ipsa quae in fundo est ad huiuscemodi necessitates mancipata sit et excepta, huic autem superior [et] contigua conseruandis pabulis deputetur. Etenim necessarium uidebatur ut his bestiis, quibus natura uesci carnibus dedit introducta sint extrinsecus animalia, quorum uescentes carnibus conseruare uitam posteritatis reparandae gratia ualerent, aliis uero alia, quae naturalis usus deposcit, seruarentur alimenta. In hos ergo usus inferiores partes, quae bicameratae dicuntur, tradunt fuisse distinctas, superiores uero ad habitaculum bestiis uel animalibus deputatas, in quibus inferiores quidem feris et immitibus bestiis ucl serpentibus habitaculum praebuisse, his uero contigua in superioribus loca mitioribus animantibus stabula fuisse. Supra omnia uero in excelso hominibus sedem locatam, utpote qui et honore et ratione cuncta praecellant, ut, sicut ratione et sapientia principatum gerere supra omnia quae in terris sunt dicitur homo, ita etiam loco celsior et supra omnes animantes quae in arca sunt collocatus sit.

Tradunt autem etiam ostium, quod ex latere factum dicitur, eo loci fuisse ut inferiora quae dixit bicamerata, infra se haberet, et quae dixit tricarnerata superiora, a loco ostii superiora appellata sint et inde ingressa uniuersa animalia per sua quaeque loca, secundum quae supra diximus, congrua discretione dirempta sint.

Verum ostii ipsius munimen non iam humanis rationibus adimpletur. Quomodo enim, posteaquam clausum est et nullus hominum extra arcam fuit, bituminari extrinsecus ostium potuit, nisi quia diuinae uirtutis sine dubio opus fuit, ne ingrederentur aquae per aditum quem humana non munierat manus? Proptera ergo Scriptura, cum de ceteris omnibus dixisset quia fecit arcam Noe et introduxit animalia et filios et uxores eorum, de ostio non dixit quia Noe clausit ostium arcae, sed ait quia clausit Dominus Deus deforis ostium arcae, et sic factum est diluuium. Obseruandum tamen est quod post diluuium non dicitur Noe aperuisse ostium, sed fenestram, cum emisit coruum, ut uideret utrum cessasset aqua super terram.

Quod autem cibum intulerit Noe in arcam omnibus animalibus uel bestiis quae cum eo introierunt, audi ex his quae Dominus dicit ad Noe : Tu, inquit, accipe tibi ipsi ab omnibus escis quae eduntur, et congregabis ad temetipsum, et erunt tibi et ipsis ad edendum. Quod autem fecit Noe ea quae praecepit ei Dominus, audi Scripturam dicentem: Et fecit, inquit, Noe omnia quae praecepit ei Dominus Deus, sic fecit.

Sane quod de locis quae diximus ad fimum animalium separata Scriptura nihil retulit, sed traditio tenet, opportune uidebitur super hoc habitum esse silentium de quo sufficienter consequentiae ipsius ratio doceret. Et quia ad spiritalem intelligentiam minus digne poterat aptari, merito ergo Scriptura siluit de hoc, quae magis narrationes suas intellectibus allegoricis coaptat.

Verumtamen quantum ad necessitatem pluuiarum et diluuii spectat, nulla potuit tam conueniens et congrua arcae species dari quam ut e summo uelut e tecto quodam in angustum culmen educto diffunderet imbrium ruinas, et ima in aquis quadrata stabilitate consistens nec impulsu uentorum nec impetu fluctuum nec inquietudine animalium, quae intrinsecus erant, aut inclinari posset aut mergi.

2. Sed his omnibus tanta arte compositis obiciunt quidam quaestiones et praecipue Apelles, qui fuit discipulus quidem Marcionis, sed alterius haereseos magis quam eius quam a magistro suscepit inuentor. Is ergo, dum assignare cupit scripta Moysi nihil in se diuinae sapientiae nihilque operis sancti Spiritus continere, exaggerat huiusmodi dicta et dicit nullo genere fieri potuise, ut tam breue spatium tot animalium genera eorumque cibos, qui per totum annum sufficerent, capere potuisset. Cum enim bina bina ex immundis animalibus, hoc est bini masculi et feminae binae – hoc enim indicat sermo repetitus -, ex mundis uero septena septena, quod est paria septena, in arcam dicantur inducta, quomodo, inquit, fieri potuit istud spatium quod scriptum est ut quattuor saltem solos elephantes capere potuerit? Et posteaquam per singulas species hoc modo refragatur, addit super omnia his uerbis: «Constat ergo fictam esse fabulam; quod si est, constat non esse hanc a Deo Scripturam.»

Sed ad haec nos, quae a prudentibus uiris et hebraicarum traditionum gnaris atque a ueteribus magistris didicimus, ad auditorum notitiam deferemus. Aiebant ergo maiores quod Moyses, qui, ut de eo Scriptura testatur, omni sapientia Aegyptiorum fiierat eruditus, secundum artem geometricam, qua praecipue Aegyptii callent, cubitorum numerum in hoc loco posuit. Apud geometras enim, secundum eam rationem quae apud eos uirtus uocatur, ex solido et quadrato uel in sex cubitos unus deputatur, si generaliter, uel in trecentos, si minutatim deducatur. Quae utique ratio si obscruetur, in huius arcae mensura inuenientur et longitudinis et latitudinis tanta spatia, quae uere totius mundi reparanda germina et uniuersorum animantium capere potuerint rediuiua seminaria. Haec, quantum ad historiae pertinet rationem, aduersum eos dicta sint qui impugnare scripturas Veteris Testamenti nituntur tamquam impossibilia quaedam et irrationabilia continentes.

3. Nunc uero iam deprecantes eum prius qui solus potest de lectione Veteris Testamenti auferre uelamen, temptemus inquirere quid etiam spiritalis aedificationis contineat magnifica haec arcae constructio.

Puto ergo, ut ego pro paruitate sensus mei assequi possum, quod illud diluuium, quo paene finis tunc datus est mundo, formam teneat finis illius qui uere futurus est mundi. Quod et ipse Dominus pronuntiauit dicens : Sicut enim in diebus Noe emebant, uendebant, aedificabant, nubebant, et nuptum tradebant, et uenit diluuium, et perdidit omnes: ita erit et aduentus Filii hominis.

In quo euidenter unam eandemque forman diluuii, quod praecessit, et finis mundi, quem uenturum dicit designat. Sicut ergo tunc dictum est ad illum Noc ut faceret arcam et introduceret in eam secum non solum filios et proximos suos, uerum etiam diuersi generis animalia, ita etiam ad nostrum Noe, qui uere solus iustus et solus perfectus est, Dominum Iesum Christum, in eonsummatione saeculorum dictum est a Patre ut faceret sibi arcam ex lignis quadratis et mensuras ei daret caelestibus sacramentis
repletas. Hoc enim designatur in Psalmo, ubi dicit : Pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

Construit ergo arcam et facit in ea nidos, id est promptuaria quaedam, quibus diuersi generis animalia recipiantur. De quibus et propheta dicit : Perge, populus meus, intra in promptuaria tua, absconde te parumper, donec transeat furor irae meae. Confertur ergo populus hic, qui saluatur in Ecclesia, illis omnibus siue hominibus siue animalibus quae saluata sunt in arca.

Verum quoniam non est omnium unum meritum nec unus in fide profectus, idcirco et arca illa non unam praebet omnibus mansionem, sed bicamerata sunt inferiora et tricamerata superiora, et nidi distinguuntur in ea, ut ostendat quia et in Ecclesia, licet omnes intra unam fidem contineantur atque uno baptismate diluantur, non tamen unus omnibus atque idem profectus est, sed unusquisque in suo ordine.

Hi quidem qui per rationabilem scientiam uiuunt et idonei sunt non solum semetipsos regere, sed et alios docere, quoniam ualde pauci inueniuntur, paucorum, qui cum ipso Noe saluantur et proxima ei propinquitate iungunlur, tenent figuram, sicut et Dominus noster, uerus Noe, Christus Iesus, paucos habet proximos, paucos filios et propinquos, qui uerbi eius participes sunt et sapientiae capaces. Et hi sunt qui in summo gradu positi sunt et in summitate arcae collocantur.

Ceterum multitudo irrationabilium animalium uel etiam bestiarum in inferioribus locis habetur, et eorum maxime quorum feritatis saeuitiam nec fidei dulcedo molliuit. Superiores uero aliquantulo ab his sunt qui, licet minus rationis, plurimum tamen simplicitatis innocentiaeque custodiunt.

Et sic per singulos habitationum gradus adscendentibus peruenitur ad ipsum Noe, qui interpretatur requies uel iustus, qui est Christus Iesus. Neque enim in illum Noe conuenit quod dicit Lamech pater eius : Hic enim, inquit, requiem dabit nobis ab operibus et a tristitiis manuum nostrarum et a terra quam maledixit Dominus Deus. Quomodo enim uerum erit quod ille Noe requiem dederit illi Lamech uel populo qui tunc habebatur in terris, uel quomodo tristitiis et labore cessatum est temporibus Noe uel quomodo ablatum est maledictum terrae, quod dederat Dominus, ubi potius et iracundia diuina maior ostenditur et refertur dicere Deus quia Paenitet me quod feci hominem super terram, et iterum dicit: Deleam omnem carnem quae est super terram, et super omnia summae offensae indicium interitus uiuentium datur?

Si uero respicias ad Dominum nostrum Iesum Christum, de quo dicitur : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi, et iterum de quo dicitur : Factus pro nobis maledictum, ut nos de maledicto legis redimeret, et iterum cum dicit : Venite ad me qui laboratis et oncrati estis et ego reficiam uos et inuenietis requiem animabus uestris, inuenies hunc esse qui uere requiem dedit hominibus et liberauit terram de maledicto quo maledixit ei Dominus Deus.

Huic ergo spiritali Noe, qui requiem dedit hominibus et tulit peccatum mundi, dicitur: Facies tibi arcam ex lignis quadratis.

4. Videamus ergo quae sunt quadrata ligna.
Quadratum est quod nulla uacillat ex parte, sed quocumque uerteris, fida et solida stabilitate consistit. Ista sunt ligna quae omne pondus uel animalium intrinsecus uel fluctuum extrinsecus ferunt. Quos ego arbitror doctores esse in Ecclesia et magistros atque aemulatores fidei, qui et populos intrinsecus positos uerbo commonitionis et doctrinae gratia consolantur et impugnantibus extrinsecus uel gentilibus uel haereticis et quaestionum fluctus ac procellas certaminum commouentibus uirtute uerbi ac sapientia rationis obsistunt.

Vis autem uidere quod ligna rationabilia nouit Scriptura diuina? Recenseamus quid apud Ezechielem prophetam scriptum est: Et factum est, inquit, in undecimo anno tertio mense una die mensis, factum est uerbum Domini ad me dicens: Fili hominis, dic ad Pharaonem regem Aegypti et ad multitudinem eius: Cui te similem facis in exaltatione tua? Ecce Assur cypressus in Libano, speciosus ramis et condensus umbraculis et excelsus in altitudine. Inter medias nubes factum est cacumen eius, aqua enutriuit eum et abyssus exaltauit eum et adduxit omnia flumina sua circa eum et congregationes suas emisit ad omnia ligna campi. Propterea exaltata est altitudo eius super omnia ligna campi. Et post pauca dicit: Cypressi multae in paradiso Dei et pini non sunl similes ramis eius, et abietes non fuerunt similes eis. Omne lignum in paradiso Dei non assimilatum est ei, et zelata sunt eum omnia ligna paradisi deliciarum Dei.

Animaduertis de quibus uel qualibus lignis dicat propheta? quomodo describat cypressum Libani, cui omnia ligna quae in paradiso Dei sunt comparari non possint? Et addit etiam hoc ad ultimum quod omnia ligna quae sunt in paradiso Dei zelata sint eam, euidenter ostendens secundum spiritalem intelligentiam rationabilia dici ligna quae in paradiso Dei sunt, quippe in quibus aemulationem quandam describit esse aduersum ea ligna quae sunt in Libano.

Vnde, ut in excursu etiam hoc dicamus, considera ne forte et illud quod scriptum est quia Maledictus a Deo omnis qui pendet in ligno, sic debeat intelligi quomodo et illud quod alibi dictum est: Maledictus homo qui spem habet in homine. Pendere enim in solo Deo debemus et in nullo alio, etiam si de paradiso Dei procedere quis dicatur, sicut et Paulus dicit : Etiam si nos aut angelus de caelo euangelizauerit uobis aliter quam euangelizauimus uobis, anathema sit. Sed haec alias.

Interim uidisti quae sint quadrata ligna, quae uelut murus quidam et defensio his qui sunt intrinsecus, a fluctibus qui extrinsecus superueniunt, collocantur ab spiritali Noe; quae ligna intrinsecus et extrinsecus bitumine liniuntur. Vult enim te architectus Ecclesiae Christus non esse talem, quales illi qui deforis quidem apparent hominibus iusti, deintus autem sunt sepulcra mortuorum, sed uult te et corpore sanctum esse extrinsecus et corde intrinsecus purum, cautum undique et castitatis atque innocentiae uirtute munitum, hoc est intus et foris bitumine esse oblitum.

5. Post haec de longitudine et latitudine arcae et de altitudine memoratur et numeri in his quidam ponuntur ingentibus mysteriis consecrati. Sed antequam de numeris disseramus, hoc quod dicit longitudinem et latitudinem et altitudinem, quale sit uideamus.

Apostolus in quodam loco, cum de mysterio crucis sacratius loqueretur, ita ait : Vt sciatis quae sit longitudo et latitudo et altitudo et profundum. Profundum autem et altitudo idem significant, tantum quod altitudo spatium de inferioribus uidetur ad superiora metiri, profundum uero de superioribus incipere et ad inferiora descendere. Consequenter igitur Spiritus Dei et per Moysen et per Paulum ingentium sacramentorum figuras enuntiat. Nam Paulus quoniam descensionis Christi mysterium praedicabat, profundum nominauit quasi de superioribus ad inferiora uenientis; Moyses uero, quia restitutionem designat eorum qui per Christum de interitu et perditione saeculi tamquam de nece diluuii ex inferioribus ad superna et caelestia reuocantur, in mensura arcae non profundum memorat sed altum, tamquam ubi de terrenis et humili-bus ad caclestia et excelsa conscenditur.

Numeri quoque ponuntur trecenti cubiti longitudinis, quinquaginta latitudinis, triginta altitudinis.

Trecenti ter centeni sunt, centenarius autem numerus plenus in omnibus et perfectus ostenditur et totius rationabilis creaturae continens sacramentum, sicut in Euangeliis legimus, ubi dicit quia habens quis centum oues, ex quibus cum perisset una, relictis nonaginta nouem in montibus descendit quaerere earn quae perierat quamque inuentam humeris suis reportauit, et posuit cum illis nonaginta nouem quae non perierant. Hic ergo centenarius totius creaturae rationabilis numerus, quoniam non ex semetipso subsistit, sed ex Trinitate descendit et longitudinem uitae, hoc est immortalitatis gratiam, ex Patre per Filium ac Spiritum sanctum suscepit, idcirco triplicatus ponitur, utpote qui ad perfectionem per gratiam Trinitatis augetur et qui ex centenario per ignorantiam lapsum per agnitionem Trinitatis restituat in trecentos.

Latitudo quinquagenarium numerum tenet, qui numerus remissioni et indulgentiae consecratus est. Secundum legem enim quinquagesimo anno remissio erat, id est ut, si quis distraxisset possessionem, reciperet; si liber in seruitutem uenisset, reciperet libertatem; indulgentiam debitor acciperet, exul rediret ad patriam.

Spiritalis ergo Noe Christus in arca sua, in qua humanum genus de interitu liberat, id est in Ecclesia sua hunc quinquagenarium remissionis numerum in latitudine collocauit. Nisi enim remissionem peccatorum donasset credentibus, non fuisset per orbem terrae Ecclesiae latitudo diffusa.

Triginta autem altitudinis numerus simile, ut trecenti, continet sacramentum. Quod enim ibi centeni, hoc hic deni tertio multiplicati faciunt.

Ad unum autem totius constructionis numerum summa reuocatur, quia unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus et una Ecclesiae fides est, unum baptisma, unum corpus et unus spiritus et ad unum perfectionis Dei finem cuncta festinant.

Sed et tu, qui haec audis, si Scripturis sanctis intendas ex otio, permulta inuenies magnarum rerum gesta sub tricenario uel quinquagenario numero contineri. Triginta annorum Ioseph educitur de carcere et totius Aegypti suscipit principatum, ut imminentis perniciem famis diuina prouisione depellat. Triginta annorum refertur Iesus, cum uenit ad baptismum et uidit caelos diuisos et spiritum Dei in columbae specie uenientem super se, ubi et primum coepit sacramentum patescere Trinitatis; et multa bis similia inuenies.

Sed et quinquagesimum diem festum in nouarum frugum consecratione repperies et de Madianitarum spoliis Domino quinquagesima delibatur. Cum trecentis uero inuenies et Abraham uincentem Sodomitas et Gedeon cum trecentis lingua aquam lambentibus superat.

Ostium sane, quod non a fronte nec desuper, sed e latere ex transuerso collocatur, quoniam irae diuinae tempus est – Dies enim Domini, dies irae est et furoris, sicut scriptum est: licet enim uideantur aliqui saluari, multi tamen, quos merita sua reprobant, delentur et pereunt -ex transuerso ostium ponitur, ut illud ostendatur quod per prophetam dicitur, quia Si incesseritis mecum peruersi, et ego incedam uobiscum in ira peruersa.

Post haec uideamus et de eo quod dicit separatim inferiora bicamerata et superiora tricamerata, ne forte illud indicetur per haec, quod Apostolus dixit, quia in nomine Iesu omne genu flectetur caelestium et terrestrium et infernorum, et in arca significetur omnium quidem inferiora ipsa esse quae Apostolus dicit inferna, horum autem contigua superiora ipsa esse terrestria. tricamerata uero superiora quae dicit simul omnia esse caelestia, sed in his eorum merita distingui, qui possunt secundum Apostolum Paulum usque ad tertium caelum conscendere.

Nidi uero et nidi, quia multi fiunt in arca, multas esse apud Patrem indicant mansiones.

De animalibus uero et bestiis ac pecudibus ceterisque diuersis animantibus, quae nobis alia figura seruanda est, nisi quam uel Esaias ostendit, cum dicit in regno Christi lupum cum agno, pardum cum haedo, leonem et bouem simul ire ad pascua eorumque fetus simul paleas uesci, insuper etiam in aspidum cauernam paruum puerum -talem sine dubio qualem dicebat Saluator : Nisi conuersi fueritis et effecti sicut puer hic, non introibitis in regnum Dei – missurum esse manum et nihil nocendum? Vel etiam illa figura quam Petrus iam nunc in Ecclesia haberi docet, cum refert se uisionem uidisse, in qua omnia quadrupedia et bestiae terrae ac uolatilia caeli intra unum fidei linteum continebantur quattuor Euangeliorum initiis alligatum?

6. Verum quoniam arca, quam describere conamur, non solum bicamerata sed et tricamerata a Deo construi iubetur, operam demus et nos ad hanc duplicem quae praecessit expositionem secundum praeceptum Dei etiam tertiam iungere.

Prima enim, quae praecessit, historica est ueluti funda-mentum quoddam in inferioribus posita. Secunda haec mystica superior et excelsior fuit. Tertiam, si possumus, moralem temptemus adicere, quamuis et hoc ipsum, quod neque bicamerata solum dixit et siluit, neque tricamerata tantum et cessauit, sed cum dixisset bicamerata, addidit et tricamerata nec absque huius ipsius expositionis, quam habemus in manibus, uideatur esse mysterio. Nam tri-camerata triplicem hanc expositionem designat. Sed quia non semper in Scripturis diuinis historialis consequentia stare potest, sed nonnumquam deficit, ut, uerbi causa, cum dicitur: Spinae nascuntur in manu ebriosi et cum in templo a Salomone constructo dicitur : Vox mallei et securis non est audita in domo Dei et iterum in Leuitico, cum lepra parietis et pelliculae el staminis inspici iubetur a sacerdotibus et purgari, propter haec ergo et his similia, non solum tricamerata, sed et bicamerata arca contextitur, ut sciamus in Scripturis diuinis non semper triplicem, quia non semper nos historia sequitur, sed interdum duplicis tantummodo sensum expositionis insertum.

Temptemus igitur et tertiam expositionem disserere secundum moralem locum.

Si quis est, qui crescentibus malis et inundantibus uitiis conuertere se potest a rebus fluxis ac pereuntibus et caducis et audire uerbum Dei ac praecepta caelestia, hic intra cor suum arcam salutis aedificat et bibliothecam, ut ita dicam, intra se diuini consecrat uerbi, longitudinem in ea et latitudinem et altitudinem, fidem, caritatem et spem collocat. Fidem Trinitatis ad longitudinem uitae immortalitatemque distendit, latitudinem caritatis indulgentiae et benignitatis fundat affectu, altitudinem spei ad caelestia erigit et excelsa; super terram enim ambulans in caelis habet conuersationem. Summam uero actuum suorum refert ad unum. Scit enim quia omnes qui-dem currunt, sed unus accipit palmam, scilicet qui cogitationum uarietate et instabilitate mentis non fuerit multiplex.

Sed hanc bibliothecam non ex agrestibus et impolitis, sex ex quadratis et secundum aequitatis lineam directis construit lignis, id est non ex saecularium auctorum, sed ex propheticis atque apostolicis uoluminibus. Ipsi enim sunt qui diuersis temptationibus edolati, resecatis omnibus uitiis et excisis, quadratam continent uitam et ex omni parte libratam. Nam auctores saecularium librorum possunt quidem dici ligna excelsa et ligna umbrosa -sub omni enim ligno excelso et nemoroso accusatur fornicatus esse Istrahel -, quia illi loquuntur quidem excelsa et florida utuntur eloquentia, non tamen ita egerunt ut locuti sunt; et ideo non possunt ligna quadrata nominari, quod in iis nequaquam uita et sermo collibret.

Tu ergo si facis arcam, si bibliothecam congregas, ex sermonibus propheticis et apostolicis uel eorum qui eos rectis fidei lineis secuti sunt congrega, bicameratam et tricameratam facito eam. Ex ipsa narrationes historicas disce, ex ipsa mysterium magnum, quod in Christo et in Ecclesia impletur, agnosce; ex ipsa etiam emendare mores, resecare uitia, purgare animarn atque exuere eam omni uinculo captiuitatis intellige, nidos in ea et nidos diversarum uirtutum et profectuum collocans. Deintus sane et deforis bituminabis eam, corde fidem gerens, ore confessionem proferens, intus scientiam, foris opera habens, intus corde mundus, foris castus corpore incedens.

In hanc ergo arcam, siue eam bibliothecam diuinorum librorum siue animam fidelem secundum moralem interim locum ponamus, introducere debes etiam animalia ex omni genere non solum munda sed et immunda. Sed munda quidem animalia facile possumus dicere quod memoria, eruditio, intellectus, examinatio et iudicium eorum quae legimus aliaque his similia intelligi possint. De immundis uero pronuntiare difficile est, quae et bina bina nominantur. Verumtamen quantum in tam difficilibus locis audere possumus, puto quod concupiscentia et ira, quia inest omni animae, necessario istae, secundum hoc quod ad peccandum homini famulantur, immundae dicun-tur; secundum hoc uero quod neque posteritatis sine concupiscentia successio reparatur neque emendatio ulla sine ira potest neque disciplina constare, necessariae et conseruandae dicuntur.

Et quamuis haec iam non morali sed naturali ratione discussa uideantur, tamen quae ad praesens occurrere potuerunt, pro aedificatione tractauimus.

Si qui sane potuerit ex otio ipsam sibi conferre et comparare Scripturam diuinam et spiritalibus spiritalia coaptare, nec nos latet quod plura in hoc loco profundi et arcani mysterii secreta repperiet, quae nunc nos adducere in medium uel pro breuitate temporis uel pro auditorum labore non possumus.

Omnipotentis tamen Dei misericordiam deprecemur, qui nos non solum auditores uerbi sui faciat, sed et factores et inducat super nostras quoque animas diluuium aquae suae et deleat in nobis quae scit esse delenda et uiuificet quae iudicat esse uiuificanda, per Christum Dominum nostrum et per Spiritum suum sanctum. Ipsi gloria in aeterna saecula saeculorum. Amen.

4 Besucher online
1 Gäste, 3 Bots, 0 Mitglied(er)
Meiste Besucher heute: 7 um/am 15:05 UTC
Diesen Monat: 24 um/am 09.08.2017, 12:46 UTC
Dieses Jahr: 50 um/am 09.06.2017, 23:16 UTC
Jederzeit: 142 um/am 30.05.2013, 13:59 UTC