Corp. Herm.: Pimander X-XIV

[d iiii verso]

[X.] Mercurii Trismegisti Clauis ad Tatium.

[h] Esternum o Aesculapi sermonem ascripsi tibi Vnde equum est hodiernum Tatio dedicare: eoque magis id operaeprecium quo disputatio praesens: omnium ad illum a nobis antedictorum compendiaria quaedam summa futura est. Deus & pater & bonum o Tati naturam eandem: immo eundem actum habent [e recto] Illa siquidem augmenti: diminutionisque appellatio est: quae circa mutabilia & immutabilia. idest humana & diuina uersantur. Quorum unumquodque ille uult esse: alibi uero actum: quemadmodum in aliis demonstrauimus: diuinorum atque humanorum quae quidem in hoc intelligere necesse est. huius actus uoluntas est: huius essentia uelle cuncta subsistere. Quid est deus & pater & bonum: nisi ipsum esse horum omnium nondum existentium: Quinetiam existentia ipsa horum dum sunt: id deus: id pater: id bonum: cui nihil aliud ex omnibus applicatur. Mundus enim ac sol eorum: quae sunt secundum participationem pater: non tamen uiuentibus uitae bonitatisque causa. Quod si hoc ita se habeat: compraehensus agitur a uoluntate boni: sine qua: nec esse unquam. nec fieri potest: Cum filiorum pater. tum procreationis: tum etiam alimenti: per solum appetitum boni suscipiens. Nam bonum actiuum est: id alteri conuenire: quam illi nequit. Quod cum accipiat nihil: uniuersa uult esse: Non dico o Tati uniuersa facit: faciens enim longo quoddam tempore: deficiens ac indignum est. Siquidem interdum facit: interdum cessat: egenum quidem & quantitatis: pariter & qualitatis. Nonnunquam qualia & quanta disponens: alias horum contraria. Deus autem & pater & bonum: eo ipso quod omnia est. Tale igitur ei quidem ista praecipere potest. Etenim hoc uult esse: & est. Et ipsum maxime uero ipsi: nam caetera omnia propter ipsum. Proprium quippe boni: o Tati sese notum praebere id bonum est o Tati. TATIVS. Visionis pater bonae & pulchrae nos participes reddidisti. Vnde meae mentis oculis uisione quasi iam expiatus est. TRIS. Neque uero quemadmodum solis radius: fulgore nimio corrumpit oculos: calligantesque reddit: sic ipsius boni conspectio. Illustrat enim: atque oculi lucem eo magis exauget: quo quis capere magis potest intelligibilis splendoris influxum. Velociter est & acutior diuina [e verso] lux ad penetrandum innocentiaque & immortalitate singula complens. Qui nitorem hunc a corpore uberius haurire possunt: Obdormiunt saepenumero a corpore ad aspectum pulcherrimum: quemadmodum Celius & Saturnus nostri progenitores assurgunt.

TATI. Vtinam & nos pater. TRIS. Vtinam o fili. Ad huc tamen imbecilliores sumus ad conspiciendum. Tunc autem poterimus mentis oculos eleuare: bonumque decorem incompraehensibilemque prospicere: cum nihil de illo prorsus dixerimus. Eius cognitio diuinum silentium est: & intenta omnium applicatio. Qui id intelligit nil potest aliud cogitare. Qui id meretur: nil praeter ipsum aliud intueri. Qui id audit: nil audire post ipsum: neque corporis etiam sui membra mouere. Vniuersis profecto corporis sensibus motibusque solutus: intrepidus agit. Nam qui totum circumlustrat unique mentem totam quoque irradiat: animam abstrahit totam a corpore: totam in essentiam denique dei transfigurat. Impossibile enim o fili animam hominis: in corporis faece iacentem diuinam assumere formam. Neque licet etiam dei pulchritudinem contueri: nisi quis ante in deum fuerit reformatus. TATI. Quonam pacto id dicis o pater: TRISME. omnis animae distributio o fili. TATIVS. Mutationes autem quonam modo interim distribuens. TRIS. Num in his quae generatim diximus audisti: quemadmodum ab una mundi totius anima: uniuersae profluunt animae per omnem mundum tanquam distributae circumcurrentes: Harum utique animarum mutationes permultae: partim sane in melius foelitiusque partim autem in contrarium: Nam reptilium quaedam in aquatilia transmutantur: aquatilium animae in terrestria migrant terrenorum in uolatilia scandunt: aereorum uertuntur in homines: hominum deinde immortales animae in daemones transeunt: demum in deorum chorum foeliciter reuolant. Chori deorum gemini. uagantium [e ii recto] unus: non uagantium alter. Atque haec est suprema animae gloria. Anima uero in corpus humanum delapsa: siquidem mala perseuerauerit: non gustat immortalitatis quicquam. neque bono etiam fruitur. Reuoluto autem itinere in reptilia praecipitans: haec utique adiudicatio ponaque est animae malae: prauitas animae: ignorantia. Anima naturae rerum bonique inscia: orbata oculis: corporis sese passionibus implicat. Anima [blank] id est mali daemonis ritu corruta. seipsam ignorans abiectis corporibus: monstrisque deformibus: seruit. Corpus suum uelut onus infestum circumfert: non praesidens corpori: sed ob ignorantiam subiugata. Contra uero uirtus animae cognita est. Eruditus enim reuera: bonus: pius: diuinus. TAT. Qui hic est o pater. TRISME. Qui nec loquitur. nec audit multa. Qui duobus sermonibus: seu dicendis siue audiendis: intendit: & pugnat in tenebris. Nam deus: & pater: & bonum: nec lingua pronunciatur: neque percipitur auribus. Cum haec igitur ita se habeant in omnibus quae sunt ex eo: quod seorsum ab illo esse nequaeunt: sensus insunt. Inter cognitionem autem: ac sensum multum interest Sensus enim superantis motus existit cognitio: scientiae: terminus. Scientia dei donum. siquidem una quaeque scientia incorporea mente utens ut organo: mens autem corpore. Quamobrem utraque in corpora: tum intelligibilia. tum etiam materialia recurrunt. Ex oppositione. enim & contrarietate constare omnia necesse est: neque aliter se habere possibile est. TATI. Quis igitur materialis iste deus. TRISME. Mundus pulcher quidem: non tamen bonus: etenim ex materia constat: passionibusque subiicitur. Primusque est eorum: quae patiuntur. Secundus autem eorum quae sunt. Indigus praeterea suapte natura factus: aliquando semper existeris: in generatione atque genitus: qualitatumque & quantitatum omnium genitura. Mobilis enim. Omnis autem materialis motio: generatio dici de [e ii verso] bet. Intelligibilis quoque status hoc pacto: motum materialem agitat. Quoniam mundus spera est id est caput nec supra materiale quicquam. Quemadmodum neque aliud sub pedibus intelligibile: at materialia cuncta: Mens uero caput in circulum agitatum id est secundum naturam capitis motum. Quotcumque igitur cognita sunt: capitis illius pelliculae: quae sane anima est: immortalia nata sunt: quasi corpus sit in anima constitutum: animamque habentia: plena sunt corpore. Verum quicquid a pellicula procul in qua sunt: quae magis participant anima: corpus existit. totum uero animal est. Itaque mundus ex materiali quodam & intelligibili compositus est. Mundus animal primum: homo secundum: post mundum animal. Primum autem animalium reliquorum. quodcunque uero animae munus conceditur aliis. homo quoque possidet Neque solum non bonus sed malus etiam: utpote mortalis perpenditur Mundus enim non bonus: quia mobilis: non tamen malus quoniam immortalis. Homo autem tum quia mobilis: tum etiam quia mortalis: malus esse censetur. Anima hominis in hunc uehitur modum Mens in ratione: ratio in anima. anima in spiritu: spiritus in corpore. Spiritus peruenas arteriasque: sanguinemque diffusus: animal unique ciet: molemque corporis suspensam substinet: atque circumfert. Vnde decepti quidam humorem sanguinis animam existimarunt: nos plane latuit: quia in primis oportet spiritum ad animam usque manere. deinde sanguinem coalescere: uenasque & arterias cauas extendi: demum resolui animal: eamque mortem corporis esse. Ex uno autem principio cuncta dependent: principium ex uno atque solo. Et principium quidem mouetur: ut rursus extet principium. Ipsum tamen unum praestat: nec ab unitate discedit. Tria igitur haec sunt. Deus pater bonum: & mundus: & homo. Mundus deus habet: mundus hominem. Mundus dei filius: homo genitura mundi. Neque enim ignorat deus hominem: sed curam eius habet: ab eoque co [e iii recto] gnosci se uult. Haec unica salus homini: cognitio dei: Haec ad olympum ascensio. Ex hoc uno dumtaxat anima bona: neque interdum quidem bona: alias autem mala. at secundum necessitatem. TATIVS. Quomodo id asseris o mi Trismegiste. TRISM. Hoc inquam assero animam pueri comtemplari [sic] seipsam: nondum ex natura sua propter corpus egressam: nondum enim corpus omnino compactum est ac seipsam undique pulchram conspicere: Nam haud corrupta est adhuc a corporis passionibus: mundi totius anima tuncque dependens. Cum uero compactum est corpus: animamque in sui molem dispergit: & distrahit: tunc illa obliuioni subiicitur. pulchrique ac boni uisione priuatur. Obliuio autem ipsa improbitas est. Idemque accidit iis qui egridiuntur ex corpore. Recurrenta enim anima in seipsam: spiritus in sanguinem: anima in spiritum cotrahitur [sic]. Mens a uelaminibus libera & diuina existens. suapte natura igneum sortita corpus: per loca omnia circunuagatur: animamque iudicio iusto ac merito supplicio derelinquit. TATIVS. Quo pacto id ais o pater: TRISME. Mens quidem ab anima: anima uero a spiritu separatur. Indumentum mentis anima. Indumentum animae spiritus: Cointelligere oportet o fili cum dicente auditorem: atque conspirare: auditumque acutiorem uoce dicentis habere. Harum o fili uestrum conuolutio in corpore terreno conficitur. Siquidem nudam secundum se mentem in terrea sistere mole penitus impossibile neque enim potis est terrea faex mentem adeo diuinam suscipere: neque tantum numen patibili confirmatum corpore sustinere. Assumpsit ergo mens animam uelut amictum. Quinent anima diuina existens uehiculo spiritus utitur. Spiritus animal totum percurrit. Itaque cum primum mens a terreno corpore soluitur: proprium mox subit amictum igneum: uidelicet corpus: quo sane quandiu circumtecta est: interreum corpus turgescere nequit. Terra namque ignem [e iii verso] minime sustinet: tota siquidem ab exigua sintilla cremaretur. Qua de causa terrene moli circumfusus est humor: quasi quodam ad combustionem ignis obstaculum: qui cum acutissimus ac uelocissimus sit omnium diuinorum conceptuum singulorum comprehendit elementorum corpora. Etenim ipse coelorum artifex: igne potissimum ad suam fabricam utitur. Opifex quidem totius utitur omnibus. omnis autem faber iis: quae sunt circa terram. orba nanque igni mens hominis ad humanamque dispositionem duntaxat idonea. diuina construere nequit Humana certe anima: non omnis quidem: si pia beataque: diuina: postquam uero huiuscemodi anima per mortem a carcere corporis est exempta: cum omnis subierit uirtutis: pietatisque mandata: certe aut mens: aut deus efficitur. Certamen autem religiosae pietatis hoc est. Recognoscere deum: iniuriam inferre nemini. anima tamen impia in natura propria remanet: ac seipsam nimium crutiat corpus quaerit quod ingrediatur terrenum & humanum. Aliud quippe corpus quam humanum: animam non capit humanam: neque fas est in corpus animam ratione carentis: animam rationalem corruere. Lex enim diuina generationem tam nephariam prohibet. TATI. Quo igitur modo crutiatur o pater hominis anima: Quodue supplicium huius animae grauius. TRIS. Impietas o fili mi Tati: cuiusnam ignis ardentior flamma: quam impietatis est. Quaenam fera mordax ita corpus lacerat: ut impietas laniat animam. Nonne uides quot malis animus premitur impius. Hen sic fili uociferatur impius animus. Vror: absumor: quid agam nescio Deuorant me miserum mala undique confluentia: non uideo quicquam: heu miser: non audio. Tales afflicti sunt animi uoces. Talis naturae congrua mulcta non qualem tu forte fili: & alii quidam arbitrantur: quibus uidetur anima nostra: postquam est humanam exuta figuram in corpora degenerare brutorum. Hic enim [e iiii recto] impius error: uerum castigationis eius modus alter. Mens utique cum daemon efficitur: ad obsequium dei iubetur igneum capessere corpus inde in animam transfusa nefariam: causam flagellis uerberat peccatorum. his animis uerberatus iniquus ad neces: conuitia: obiurgia. rapinasque uarias sese uertit. ad ea denique per quae delinquunt homines uniuersa delabitur. At cum in sanctam mens influit animam: extollit illam ad sapientiae lumen. Haec anima postmodum nunquam somni torpore languescit: sed & uerbis pariter: & operibus humano fert opem generi: iuuatque modis omnibus suum semper aemulata parentem. Quamobrem oportet o fili nos agentes deo gratias obsecrare: ut bonae mentis participes efficiamur. in melius quidem anima migrat: in deterius nunquam. Est etiam animarum communio quaedam deorum. animae communicant hominum animis. Deus se communem singulis exhibet. praestantior enim cunctis ille. Cuncta autem illo sunt imbecilliora. Mundus deo: homo mundo: homini brutum subiiciatur. Deus super omnia est: & circa omnia. Dei radii actus existunt: mundi radii sunt naturae: radii uero hominis artes atque scientiae. Per mundum exercentur actus. iique in hominem: per mundi radios naturales descendunt. Naturae per elementa: homines per artes atque scientias. Haec utique mundi totius administratio ex unius natura dependens: perque unam materiem recte discurrens: qua nihil ualidius: nihil diuinius: nihil denique magis unitum. Hominum ad deos: ad homines deorum communio. Iste bonus est daemon: anima: quae hoc plena est: beata est: misera uero: uacua. TATIVS. Quanam ratione id ais o pater: TRISME. Scito mi fili: quia anima omnis habet ipsum bonum pro mente. De hac enim praesens nobis est sermo: non de ministro huius: quem supra diximus: ex iudicio demissum ad inferos. Anima: [e iiii verso ] mentis praesentia destituta: nec agere quicquam: nec dicere potis est. Saepe uero mens extra animam: quo quidem in tempore nec audit: nec uidet anima: sed animali similis est ratione carenti. Tanta est potentia mentis: quae animam huiusmodi deserir [sic]: implicitam corpori: & ab eandem tractam ad infera. Talis anima fili mi mentem nullam habet. Ideoque nec hominem hunc appellare phas est. Homo siquidem animal est diuinum: nec est cum terrenis brutis. sed cum diis coelestibus comparandus. Quinimmo si audendum est uerum fateri: homo uerus uel coelicolis est praestantior: uel: saltem pari sorte potitur. Etenim quicunque coelitum descendit ad terram coeli limitem deserit. Homo autem ascendit in coelum: illudque metitur Nec eum fugit quae ima sunt: quae ue sublimia. Ac reliquam omnia diligenter inquirit. Quod que maius est terram quidem haud dimittens in coelum attolitur: tam ampla est humanae naturae potestas. Quamobrem audendum est dicere. hominem quidem terrenum. Deum esse mortalem. Deum uero caelestem: immortalem hominem. itaque horum uirtute duorum: hominis. scilicet ac mundi: gubernantur singula. uni demum cuncta subiiciuntur.

[XI.] Mens ad mercurium

d Esine tam diu disserere o Trismegiste Mercuri. Sile: iam ante dictorum reminiscere: Etenim sensum tibi meum non pigebit exprimere. eoque magis: quo multe & uarie inter mortales de mundo deoque opiniones pererrant. TRIS. Equidem ut ingenue fatear huius rei ueritatem nondum teneo ipse. ergo mi domine puram exprime ueritatem. nam unicum te elucidare talia posse confido. MENS. Audi me igitur o fili. Tempus: deus: & uniuersum: sic se habent. Deus aeternitas: tempus generatio. Deus aeternitatem. aeternitas mundum mundus tempus: tempus generationem efficit. Dei quasi essentia est: bonum pulchrum beatitudo: sapientia [f recto] aeternitas essentia. ipsum idem. mundi ordo. temporis transmutatio. generationis mors & uita. actus dei mens & anima. aeternitas perseueratio: atque immortalitas: mundi institutio. & restitutio. temporis augumentum [sic] & diminutio generationis denique qualitas. Aeternitas ergo in deo. in aeternitate mundus. tempus in mundo. In tempore generatio. aeternitas extat circa deum. Mundus in aeternitate mouetur. tempus terminatur in mundo. generatio complectitur in tempore. sors itaque omnium deus. essentia uero aeternitas. Opus aeternitatis est mundus. factus quidem non aliquando: factus autem semper ab aeuo. Cum uero nunquam cesset aeuum: nunquam cessabit & mundus. Cumque sit mundus aeternitate comprehensus: nulla mundi pars interit. TRIS. Dei uero sapientia quid est: MENS: Bonum: pulchrum: beatitudo: omnis uirtus & aeuum: unde immortalitatem praestat aeuum: perseuerantiam materiae tradens. Origo enim materiae pendet ex aeuo: quemadmodum ex deo aeuum. Generatio quidem ac tempus naturae geminae: & in coelo sunt & in terra. in coelo sane immutabilia sunt. Haec duo atque immortalia in terra mutabilia corrupti omnique obnoxia. Aeternitatis anima deus est: anima mundi aeternitas: terrae anima: coelum: Deus in mente: mens in anima: anima autem in materia. Omnia uero ista per aeuum: totum hoc corpus: in quo corpora omnia anima mente: deoque plena: intima mundi replet: complectitur extima: uitam omnibus haec sugerit. extrinsecus quidem: ingenti huic perfectoque animali mundi: intrinsecus autem caeteris quae insunt mundo uiuentibus Supraque in coelo: quod idem est: omnia sistens infra uero in terra: generationem agitans. Mundum profecto continet aeuum. siue per necessitatem: seu prouidentia: uel natura. Et siquid aliud quis cogitat: uel etiam cogitabit unquam: id omne deus agit. Actio dei potestas insuperabilis: cum qua nec humanam: nec diuinam ullam comparare quis [f verso] audeat. Caue igitur o Mercuri: ne quid infernorum: ne quid etiam supernorum dei simile censeas. nam a uirtute penitus aberrares. Nihil quippe simile est. quod dissimile solumque & unum est. Neque cuipiam putes eandem quae deo uim adesse. Quid enim post illum tale: & ad immortalitatem: & ad qualitatis transmutationem: quid autem praeter hoc aliud deus efficiet: neque enim ociosus est deus: nam ociosa forent omnia. Cuncta siquidem plena sunt deo: ocium uero in nullis mundi partibus reperitur. nomen profecto uanum est ocium: tum secundum id quod agit: tum etiam secundum id quod agitur. uniuersa fieri necesse est: ac semper fieri secundum loci cuiusque naturam. Agens non uni praesens est tantum: sed omnibus nec unum dumtaxat uerum uniuersa producit. Nam efficax existens in se ipsa potestas: in iis quae facta sunt minime sufficiens est. Sub ipsa enim sunt opera ab illo progenita. Age: contemplare: pro me subiectum tuo conspectui mundum atque eius diligenter circunspice formam. inuiolabile corpus: quo nihil antiquus per omne quidem adultum ac uirens. Inspice praeterea mundos septem suppositos: ornatu mirifico fabricatos: ordine sempiterno: cursu suo differenter complentes aeuum plena lumine singula: ignis uero in illis nullo modo. Amicitia enim contrariorum. dissimiliumque commixtio. lumen instituit illustratum ab actu dei: bonorum omnium genitoris: totius ordinis principis: septemque mundorum ducis aeterni: lunam uero caeteris praecurrentem: naturae organum: inferiorem materiam transmutantem. Terram in mundi medio sitam: pulchri mundi subselium nutrimentum terrenorum omnium: eandemque nutricem. Meditare numerum mortalium immortaliumque uiuentium medium uero quasi confinium utrorumque mortalium uidelicet atque immortalium: lunam ipsam circumeuntem: Anima rursus omnium plena: propriis ab ea motibus agitata: par [f ii recto] tim quidem circa coelum: partim uera circa terram: nec ea quae dextra sunt ad sinistra: neque leua ad dextra. Item nec supera ad infera: nec infera iterum ad superna. Quod autem haec omnia genita sint o dulcissime mi Mercuri: nequaquam nunc opus est. ut me differente perdiscas. Nam corpora sunt habentque animam: & mouentur. Haec autem in unum congredi absque congregantis uirtute impossibile est. Oportet igitur aliquem esse talem ac penitus unum. Nam cum multi: uariique sint motus: & dissimilia corpora: unus autem ordo uelocitatis in omnibus: impossibile est duos aut plures esse factores: neque enim ordo unus probaretur in multis. Praeterea qui inter illos imbecillior esset: pro tentiori nimirum inuideret: ex quo seditio quaedam exoriretur. Itaque si unus eorum auctor mutabilium animalium extitisset: cuperet quoque immortalia gignere quemadmodum genitor immortalium affectaret mortalia. Quinetiam una existente anima: unaque materia ad quam illorum potissimum fabricatio pertinet Quod si ad utrumque: ad quam prouincia maior: sic autem cogita. omne corpus uiuens seu mortale siue immortale ex materia constat & anima. omnia sane uiuentia corpora animata sunt: non uiuentia uero nuda pene in omnia. Anima quoque similiter secundum seipsam suo propinqua parenti: uitae causa est. uitae autem causa est quilibet immortalium. Quonam igitur modo: mortalia uiuentia differunt a mortalibus: itemque ab immortalibus immortalia. esse itaque horum omnium auctoris prae caeteris est praecipuum. Nam anima una: uita una: una quoque materia. Quisnam iste quis alter praeter unicum deum: Num alteri cupiam quam soli deo conuenit procreare uiuentia: Vnus itaque deus mundum unum est confessus. & solem unum. unicam lunam. unam quoque diuinitatem. Ipsum uero deum quot credimus esse: Vnus igitur singula facit in multis. Num censes arduum quiddam & laboriosum deo [xabt.tif = f ii verso] uitam: animam: immortalitatem: mutationemque efficere: Tu enim tot tantaque potes: uides: audis: odras: gustas: tangis: loqueris: graderis: spiras: intelligis. Neque alter est in te: qui uidet: quiue audit alter. Nec loquitur unus: graditur alius: hic oderat: ille gustat: hic spirat: intelligit ille. At unus haec omnia praestat: neque etiam possibile est illa sine dei materia fieri. Vt enim qui cessat ab iis: non est amplius animal: sic qui ab illorum constructione cessaret: minime deus esset. id autem suspicari nepharium. Quod si concessum. nihil in rerum natura consistere. cui non insit naturalis quidam agendi uigor: simulque certi operis ex[e]cutio: quanto magis asseuerandum est deo non deest potestatem omnium & effectum: Nam quicquid ociosum: imperfectum: imperfectum dicere deum nephas. facit igitur omnia deus. Nunc mihi id paulum temporis o Mercuri totus adesto: ipsum te mihi dedito: opus dei confestim intelliges. Hoc opus adesse necessarium erat: ut essent ea quae fiunt: quaeue fiebant: & quae fient in posterum. Id autem o suauissime mi Mercuri uita est: id uero pulchrum. id autem bonum: id denique deus. Sin autem petieris: ut haec tibi per exempla operum ante oculos ponam: aduerte quid tibi accidat generare uolenti. non tamen illius hoc simile. ille siquidem non diffunditur uoluptate: non habet operis adiutorem. Suapte natura efficax: ui propria operans uersatur: in opere semper existens ipse: quodcumque fecerit unquam. Si quodam influxum suum ille subtraxerit: deficiente uita: in mortem corruent uniuersa. Cum uero uiuant omnia: una que sit uita cunctorum: unus est deus. Rursus si omnia uiuentia sunt: & quae in coelo uidentur: & quae iacent in terra: una autem uita cunctorum manat ex deo atque ipsa & ipse est deus. ab uno fiunt omnia conditore. Vita uero est unio mentis & animae: mors autem non pernicies concretorum: sed unionis plurium dissolu [f iii recto] tio. Imago ergo dei aeuum: aeui mundus: mundi sol: solis autem homo. At uero mutationem quandam populi mortem esse arbitrantur: ob eam causam: quia moles resoluitur corporis. uita se reuocat in occultum. Equidem o dilecte Mercuri. mundum quidem mutari hac te doceo ratione: quia quaedam illius pericule in occultum iugiter habeunt: nunquam tamen interire illum existimato. Hae profecto mundi sunt passiones: reuolutio scilicet atque occultatio Reuolutio quidem conuersio: occultatio autem renouatio est. Omniformis praeterea mundus formas haud sane aduentitias: peregrinasque suscipit. uerum ipse eas in seipso coagitat: etiam omniformis mundi similis erit: at si unitam formam habuerit. In hoc erit mundo deterior. Quid itaque dicemus ad haec: ne obsecro in ambiguo resistamus. Quod enim in diuinis ambiguum nondum cognitum: unam igitur habet ideam. huius autem idea propria cum apectum fugiat oculorum: incorporea est. formasque per corpora singula exprimit. Neque ulla te prorsus admiratio teneat: qua sit quaedam incorporalis idea. est enim qualis idea sermonis & in scriptionibus apices. uidentur enim per multum excedere: planae tamen ex natura: leuesque sunt. Meditare autem quod nunc dicetur audientius: quodque uerius etiam asseretur: quemadmodum homo nequit sine uita uiuere: ita nec deus uiuere potest: nisi bona producat. Haec enim dei uita: hic eius: actus agitare singula: uitamque omnibus inspirare. Quaedam uero eorum quae supra diximus: certam quandam requirunt intelligentiam. Considera in hoc exemplo: quid potissimum significare uelim. Omnia sunt in deo: non tanquam in loco posita. Locus enim corpus est immobile: atque ea quae posita sunt: motu carent. Locatur quippe aliter in corpore: aliter in phantasia. Cogita singula continentem: cogita nihil esse quam incorporalis natura capacius: nihil uelocius: nihil [f iii verso] ualidius: ipsumque omnium capacissimum: uelocissimum: potentissimum. Sic iterum a teipso incipiens meditare: atque animae tuae praecipito: quae citius quam precipies euolabit. Iubeto inquam: ut transeat in occeanum: illa prius quam iusseris ibi erit: inde ubi nunc est nequaquam discedens. Iubeto iterum ut in coelum uolet: nullis penis egebit: nihil eius obstabit cursui: non solum incendium: non aetheris amplitudo: non uertigo coelorum: non siderum reliquorum corpora quin penetrans omnia: ad supernum corpus usque transcendat. Quinetiam si uolueris globos omnes transire coelorum: quodque superius est inuestigare: id quoque tibi licebit. Aduerte quanta sit animae tuae potestas: quanta celeritas. Tu ne potes ista: Deus non possit. Hoc igitur pacto contemplare deum: ut in se ipso intelligentias omnes habentem habentemque seipsum ceu mundum penitus uniuersum. nisi te deo equaueris: deum nunquam intelliges: nam simile semper a simili suo cognoscitur. Extende teipsum in magnitudine sine termino. Emerge ex corpore. totum supergredere tempus. aeternitas esto. Sic deum denique noueris impossibile nihil in teipso supponens. Teipsum immoralem puta: comprehendere cuncta potentem: scientiam omnem atque omnem pariter artem. Omni sublimitate sublimior esto: omni fundo profundior: sensusque factorum tuorum singulos in te colligito: ignis aquae arridi. humidi. Adesto simul mundi partibus omnibus: coelo: terraeque: marique. per omnem aetatem: extra corpusculi tui uentrem habitato: per mortem nihil interire putato. Cuncta haec simul comprehendito: loca: tempora: moles: qualitates: & quantitates: sic deum intelligere poteris. Contra si animam tuam in corpus demerseris. ipsamque abieceris: iisque te uerbis in cenum prostraueris. neque scio quicquam: neque scire etiam ualeo. uastum horreo maris fundum: in coelum uolare nequeo. non noui quid nunc sim: non noui quid sim futu [f iiii recto] rus in posterum. Quid tibi cum deo: neque enim potes: cum sis malus corporisque fetidi seruus: ipsum pulchrum: bonumque percipere. Extrema uero prauitas non recognoscere deum. At uero considere: atque sperare se bonum aliquando reperire posse: uia quaedam diuina est: ad bonum recto tramite ducens: facilisque & peruia. passim procedenti tibi semper. occurret ambulanti: nauiganti: die: nocteque loquenti: pariter atque tacenti. Nihil est enim in rerum natura: quod non aliquam prae se ferat diuinitatis imaginem. TRISMEGIS. Nonne in uisibilis deus: MENS. Religiosus loquere. Trismegiste. nam quis illo lucidior: Ille quippe omnia ob eam causam fabricauit: ut eum per singula cerneres. Haec dei bonitas: haec eius uirtus est. Illum fulgere per omnia: nihil est uel in corporeis etiam inuisibile: mens ipsa intellectione uidetur. Deus in operatione conspicitur. Haec hactenus enodata tibi sint Trismegiste: caetera omnia ipse per te iam perscrutaberis: neque falsa ueritatis imagine decipieris.

[XII.] Mercurii ad Tatium de communi.

m Ens quidem o Tati ex ipsa dei essentia: si qua tamen est eius essentia: nascitur. Haec qualiscunque sit: sola seipsum sincera comprehendit. Mens igitur ab essentia dei nequaquam diuisa: sed illi potius eo modo connexa: quo solis corpori lumen. Haec mens deus est in hominibus: atque iccirco nonnulli ex hominum numero: dii sunt: eorumque humanitas est diuinitati quam proxima. Etenim bonus demon deos quidem praedicat immortales homines autem mortales deos. In animalibus autem irrationabilibus mens illa natura est. Nam ubicunque anima: ibi quoque mens: quemadmodum ubicunque uita: ibi etiam anima in uiuentibus: absque rationis discursu. Anima est uita uacua mentis: mens quippe adiutrix est hominum animarum: eas in bonum [f iiii verso] proprium reuocans. In animalibus ratione carentibus cum natura cuiusque operando congreditur. in animis hominum resistit interdum: atque repugnat. Anima siquidem infusa corpori: a uoluptate atque dolore continuo deprauatur. ex corporis enim commixtione uoluptas & dolor: ceu riuuli quidam scaturiunt: in quos madens anima suffocatur. Quibuscunque igitur animis mens praesidet: suo illa fulgore illustrat: earum moribus malisque resistens: quemadmodum uero medicus eruditus aegrotantis corpus doloribus afficit. urendo illud: atque secando recuperandae ualitudinis gratia. eodem modo mens uoluptuosam affligit animam ut radices uoluptatis euellat. ab hac enim omnis animae morbus: morbus animae grauissimus: impietas est. opinio autem non ad bonum prorsus ullum: sed ad malum potius allicit. At uero mens illa repugnans: sic animae bonum procurat. ut sanitatem corporis: medicus quotcunque hominum animae mentem nequaquam sortitae sunt gubernatricem eandem: quae & brutorum animae patiuntur. Dimittit eas mens cupiditatum imperio ad quarum explectionem ardenti quodam impetu perferuntur: rituque ferarum immoderate & irascuntur: & cupiunt. Quodque deterius est: nec finem imponunt libidini ullum: nec malorum inueniunt passionumque terminum. Hisce uelut littorem: ut uindicem deus legem proposuit. TATIVS. Hic o pater disputatio illa de fato: quam in superioribus imperfectam reliquimus reuiuiscit. Nam si decretum sit quosdam adulteros: quosdam fore sacrilegos: cur aliquis inde mulctatur: quando quidem compulsus fati necessitate deliquerit. TRISME. Omnis sunt fati opera fili. absque illo nihil est corporalium: non bonum: sine illo quicquam possunt: non malum fieri sine illo. Decretum est eum quid turpe quid commiserit pati: ille ob id committit: ut patiatur inde quodcunque patitur quando commiserit. Caeterum de fati ac de [g recto] lictorum suppliciis: in aliis diximus. Praesens uero nobis est: sermo de mente. Quid mens ualeat: quam disserens in hominibus ac brutis sit eius instinctus atque iterum quo modo in brutis quidem non est mens ipsa beneficia: in hominibus autem libidinis impetum cohibet: iracundiae restinguit ardorem. ex quo sequitur: ut inter homines: irrationales quidam: nonnulli rationales existant. Cuncti uero homines fato: generationi: transmutationi subiiciuntur Initium quippe: finisque fati duo haec: generatio scilicet ac transmutatio. Et homines uniuersi id quidem patiuntur: quod instituit fatum Verum rationales illi: quibus diximus mentem ceu gubernatricem assistere. non eodem modo: quo caeteri patiuntur: immo ab improbitate alieni: existentesque non mali: patiuntur minime malum. TATIVS. Quomodo rursus haec ais o pater. TRISME. Adulter nonne malus. Homicida nonne malus. Homo non adulter patitur. sed quemadmodum adulter. Non homicida: sed quemadmodum homicida. Qualitatem transmutationis effugere impossibile est: sicut & generationis effectum. Prauitatem uero mentem habenti uitare licet. Quamobrem ego mi fili bonum semper daemonem audiui dictantem: qui si litteris quaeque monumenta mandasset: mira quaedam in dies humano generi emolumenta conferret. Solus ille mi fili tanquam ipse pro me genitus deus: uniuersa conspiciens: diuina in nos effudit oracula. Hunc equidem audiui sic aliquando praedicantem: unum omnia sunt. praesertim intelligibilia corpora uiuimus potentia: actu: aeternitate. Mens huius bona: quemadmodum & eius anima bona: cum id ita se habeat: nihil est intelligibilium ab intelligibili distans Potest praeterea mens princeps omnium atque anima dei: quaecunque uult efficere. haec ille. Tu igitur ista considera: & ad hunc quem inferam sermonem de fato: mente arrectisque auribus adsta. Si diligen [g verso] ter litigiosas captiunculas euitaueris: inuenies absque dubio: quod mens anima dei dominatur omnibus: tum etiam legi: ac caeteris uniuersis neque aliquid illorum: quae ad fatum spectant: impossibile menti Ideoque humanus animus fato superiori non tam quae fato subiecta sunt. negligit. atque ista sunt oracula boni daemonis optima. TATIVS. Vere diuine: atque etiam commode tractasti haec o pater. At illud insuper mihi declares obsecro. Mentem in brutis operari naturae modo dixisti: cum illorum affectibus cooperantem. Affectus autem irrationalium: ut arbitror: passiones sunt: mens ergo passio quaedam est. Sic enim passionibus conformatur. TRISMEGIS. Euge fili bone: quam generose rogas: aequum est: ut tibi respondeam. Omnia quae insunt in corporibus incorporea: patibilia sunt: immo passiones proprie sunt. Omnis motus corporeus: incorporea quoque mouentur a mente. Motus autem passio. Vtraque ergo. tum quod mouetur. tum etiam quod mouet. patiuntur. Hoc quidem dominans illud uero subiectum. Cum uero separatur a corpore: a passionibus liberatur. immo nihil usquam impatibile fili. cuncta enim patibilia. Sed passio & patibile in hoc maxime differunt. quod unum agit. alterum patitur. Corpora uero secundum se ipsa etiam agunt. aut enim immobilia sunt aut mouentur. Vtrum uero sit horum: passio est. Incorporalia autem operantur semper: proptereaque patibilia sunt. Neque te appellationes moueant. Operatio enim ac passio idem. uocabulo tamen magis honorando uti. nil obest. TATIVS. Perspicuam de iis rationem reddidisti o pater. TRIS. Illud praeterea considera o fili: quod duo haec soli ex omnibus animalibus hominis deus ipse largitus est sermonem scilicet atque mentem. Quae quidem eiusdem ac immortalitas premii esse censentur. Iis quisquis ad id quod decet: utitur: nihil ab immortalibus discrepat. Quinetiam corporis solutus compedibus: ab utriusque du [g ii recto] cetur in chorum beatorum simul atque deorum. TATI. Caetera praeter hominem animantia: nonne sermone utuntur. TRIS. Non fili: sed uoce. permultum interest uocem inter atque sermonem sermo cunctis communis hominibus: uox autem propria cuiusque hominis: propria etiam cuiusque generis animantium. TATIVS. O pater diuersa genera hominum diuersis utuntur sermonibus: TRISME. Diuersis o fili unus etiam sermo: qui per interpretationem huc atque illuc translatus: unum denique uerbum existere reperitur. Verbum idem apud aegyptios: persasque & graecos: sed uideris mi fili uerbi uirtutem: & amplitudinem ignorare. Beatus deus daemon bonus: animam esse in corpore: mentem in anima: in mente uerbum pronunciauit: deum autem horum patrem asseruit. Verbum itaque: imago ac mens dei est. est corpus quidem ideae: idea uero anima est: purissimaque materiae portio aer: aeris anima animae mens mentis denique deus. Deus uero circa omnia: simul atque per omnia mens circa animam: anima circa aerem: aer circa materiam. Necessitas autem: prouidentiaque: & natura organa mundi sunt: ordinisque materiae. Etenim intelligibilium unumquodque essentia: essentia uero illorum: ipsum idem. At eorum quae mundo insunt corporum: unumquodque est multitudo. Corpora composita ipsum idem habentia: atque inuicem mutuo transeuntia: immortalitatem ipsius eiusdem perpetuo seruant. In caeteris corporibus: quae composita sunt: corporis cuiusque numerus est. absque numero constitutionem uel compositionem uel dissolutionem fieri: impossibile est. unitates quippe gignunt atque augent numerum: rursusque solute: in se numerum retrahunt. Materia quidem una: totusque hic mundus: magnus est deus: imago maioris: unitus illi: patris ordinem uoluntatemque seruans: uitae totius integra plenitudo neque est in eo quicquam per omnem aeternitatem: rectitutionemque paternam seu ad totum siue [g ii verso] ad partem spectans: quod non uita fruatur: neque est uitae expers in mundo quicquam: nec fuit ante: nec erit. Viuentem enim uoluit pater eius: quamdiu est: esse mundum. unde deum hunc esse necesse est Quomodo possunt o fili in deo: in totius imagine: in plenitudine uitae esse quaedam uita carentia. Priuatio uitae corruptio est: corruptio uero pernities. Quonam igitur pacto pars ulla eius quod incorruptibile est corrumpi: uel dei quicquam destrui potest: TATIVS. Nonne o pater animalia quae in mundo sunt: mundi partes intereunt. TRISME. Rectius loquere fili. Erras enim in nomine: non moritur in mundo quicquam: sed composita corpora dissoluuntur. Dissolutio mors non est: sed mixtionis resolutio quaedam. Soluitur autem unio: non ut ea quae sunt intereant: sed ut uetera iuuenescant. TATIVS. Cum fit quaedam operatio uitae: nonne motio quaedam haec est: atque iccirco quid in mundo immobile: TRISMEGISTVS. Nihil o fili. TATIVS. Nunquid immobilis tibi terra uidetur. TRISME. Minime: sed multis motibus agitata. sola tamen haec quodammodo stabilis. An non ridiculum esset ipsam nutricem omnium concipientem: parturientemque singula motu carere: impossibile enim aliquid absque motu parere nec minus ridiculum: quantum id corpus sterile nuncupare. Nihil enim aliud ipsius immobilis appellatio: quam sterile quiddam significat. Totum hoc o fili generatim considera: quod est in mundo: aut crescendo: aut decrescendo mouetur: Quod uero mouetur: id praeterea uiuit. singula tamen uiuentia: haud eadem esse necesse est Simul quippe mundus uniuersus existens: totus quidem immobilis. partes autem eius agitabiles undique: nihil tamen corruptioni subiectum: sed appellationes quaedam falsae homines turbant. Neque enim generatio uitae creatio est: sed latentis explicatio uitae. neque mutatio mors: sed occultatio potius. Cum haec igitur ita [g iii recto] se habeant: immortalia cuncta. Materia quidem uitae spiritus est. mens animae. Ex mente uiuens omne profluit. Omne igitur uiuens per mentem: permanet immortale: Maximo uero omnium immortalis est homo: qui deum capit: qui diuinae conformatur essentiae huic enim soli ex omni uiuentium genere: deus ipse congreditur. nocte quidem per somnia: die crebrius per portenta: per que omnia sibi futura praenunciat. per aues: per intestina: per spiritum: perque sibyllam: propter quam uere dicitur homo scire quae sunt: quae fuerunt: quae mox uentura trahantur. Illud autem in primis animaduertas fili mi uelim: quod unum quodque genus uiuentium reliquiorum: propriam mundi prouinciam habitat. humida quidem aquam. terrestria terram. aerem uolatilia: homo autem his omnibus utitur: terra: aqua. aereque: & igni. Coelum suscipit: sensuque illud attingit. deus uero circa omnia simul atque per omnia. Actus enim est omnium: atque potestas. nam arduum quiddam est o fili. deum percipere. Hunc quotiens intueri uolueris: aduerte mundi ordinem: atque ordinis eius ornatum. Aduerte necessitatem eorum: quae sensu percipiuntur. Prouidentiamque cunctorum: quae facta sint ante: & quae quotidie fiunt. Aduertae plenam uitae materiam: talem ac tantum deum cum omnibus bonis: & pulchris diis daemonibus: atque hominibus incedentem. TATIVS. At istae o pater operationes quaedam sunt. TRISME. Ah fili unde haec: nisi ab ipso deo proficiscuntur: num ignorans quod quemadmodum mundi partes sunt coelum: aqua: terra & aer: eodem modo dei membra: uita: immortalitas: necessitas: prouidentia: natura: anima: mens: Horumque omnium perstipatio: ipsum bonum: neque fit aliquid usquam: nec est factum: ubi deus ipse non adsit. TATIVS. In materia ergo pater. TRISME. Materia fili mi seorsum est adeo. ut locus ille proprius assignetur. Quid aliud illum existi [g iii verso] mas: quam rudem: indigestamque congeriem hanc existere posse: ne credas nisi formetur: Quod si formatur: ab aliquo certe formatur. Operationes enim formandi: partes dei esse diximus. A quo ergo uita donantur animantia singula: A quo fiunt immortalia: quae immortalitatis munere perfruuntur: A quo mutanturi quae mutabilia sunt: siue materiam: seu corpus nuncupaueris: de: actus esse memento. Actumque materiae: materiae rationem: actum corporeum corporum rationem. actum essentiae: essentiae rationem idque omne: neque quicquam est in omni: quod non sit ipse deus. Itaque nec magnitudo: neque locus: neque qualitas: nec figura: neque etiam tempus circa deum. Omne enim est. Omne autem circa omnia: atque per omnia. Hoc uerbum o fili cole atque adora. Cultus autem dei unus est: non esse malum.

[XIII.] Mercurii ad tatium Filium suum de generatione & impositione silentii. Tatiu.

i N communibus pater sermonibus per aenigmata quaedam ac sine declaratione ullius adiunctionis: de deitate tractasti. asserens ante regenerationem saluum fieri neminem Equidem dum ascendebas in montem: supplex tibi tunc astiti obsecrans. ut mihi regenerationis rationem aliquando reserares: id enim solum restabat tunc mihi discendum. Tunc demum spopondistite reuelaturum. cum a mundo forem alienatus. Ecce iam paratus sum pater: a mente mea mundi deceptiones excussi. Tu ergo serua promissa. Regenerationis modum uel palam: uel clanculum: ut Iubet ediscere. Ignoro o Trismegiste: qua ex materia quoque semine natus fuerit homo. TRIS. O fili contemplatiua in silentio sapientia: semen eius uerum bonum. TA. Quonam ferente pater: hoc enim ignoro. TRI. Voluntate dei mi fili. TaTI. Et quanti est qui non est genitus expers enim intelligibilis essentiae. quod [g iiii recto] si aliter se habeat: qui gignitur: deus erit dei filius. TRISME. Omne in omni: constans ex omnibus potestatibus. TATIVS. aenigmata fingis o pater: neque patris more cum filio loqueris. TRISMEGI. Hoc genus o fili non eruditur. uerbum quotiens uult: sub insinuatione quadam in dei memoriam reducitur. TATIVS. Impossibilia infers: ac niimium uiolenta. qua propter his cupio contradicere. TRISME. Admodum discrepas a paterno genere Tati. TATI. Ne inuideas mihi pater: legitimus enim sum filius. Age praecor: regenerationis modum me doce. TRISME. Quid dicam fili quod dicam: praeter hoc non habeo quicquam quod uerum cerno spectaculum: ex dei benignitate mihi iam oblatum: unde in corpus sum immortale translatus sumque non ille qui prius fueram: ac mens nuper effectus hoc misterium non docetur. Vide hoc elemento formato per quod uidere licet: per quod neglecta est a me prima composita species. non quod sim coloratus tactumque ac terminum habeam. ab iis enim impresentiarum alienus sum. TATI. In furorem me insanumque mentis [u]estrum o pater nimium concitasti: impresentiarum me ipsum haud uideo. TRI. Vtinam fili carissime tu quoque te ipsum non dormiens transcurrisses: instar eorum. quo somno insomniis occupantur. Dic age: quis est regenerationis auctor. TRISME. Dei filius homo: unius uoluntate dei. TATIVS. Nunc mutum o pater ac stupidum reddidisti: ipse quoque a pristino statu mentis alienatus: eandem aspitio imarum rerum caractere magnitudinem: in eoque mendatium. Mortalis enim species per dies singulos transmutatur haec ad tempus utpote falsa in augmentum: detrimentumque uertitur. quod ergo uerum Trismegiste: TRI. Quod non perturbatum. non determinatum: non coloratum: non figuratum: non concisum: nudum perspicuum: a seipso comprehensi [g iiii verso] bile: intransmutabile bonum: ac penitus incorporeum. TATI. Insanio iam re uera mi pater. cunque sapientem abste sperassem me fieri: eiuscemodi congnitione: sensus obtuli sint. TRISME. Sic accidit fili: nam sursum latum ut ignis: & deorsum latum ut terra. & humidum uelut aqua: necnon spirans ut aer: quomodo ipsum sensu precipies: non durum: non molle: non densum non penetrabile: solum potentia: atque actu considerandum. qui uero potest: oret: ut generationem quae in deo est: intelligat. TATI. Impotens ego sum pater. TRISME. Absit hoc o fili. recurre in te ipsum: & consequeris. uelis: ac fie. Purga sensus corporis. solue te ab irrationalibus materiae ipsius ultoribus. TATIVS. Num ultores intra me sunt: TRISME. Non pauci o fili sed orribiles ac multi. TATIVS. ignoro pater. TRISME. En fili: haec una est ultrix. ignorantia: secunda tristitia: tertia inconstantia: quarta cupiditas quinta iniustitia. sexta luxuries: deceptio septima: octaua inuidia: fraus nona: decima ira: undecima temeritas: duodecima uero malitia: hae quidem sunt numero duodecim sub iis plures aliae continentur. Quae per corporis carcerem inclusum: in tristem hominem sensibus pati cogunt. Absunt autem istae ab eo: qui est dei fretus clementia. Atque ita constat regenerationis modus: ac sermo. Deinceps silet o mi fili: deumque silendo laudato: eoque pacto diuina clementia nunquam a nobis aberit. Gaude deinceps mi fili: nam potestate diuina in contemplationem esueritatis eleuatus. Descendit in nos cognitio dei: hac accedente: repulsa est ignoratio. Descendit in nos cognitio gaudii: hac praesente tristiatia penitus aufugit. in eosque se uertit: qui ad eam parati sunt capiendam. Potestatem uoco ad gaudium perducentem: constantiam cuiusuis proculdubio suauissima est. Complectamur igitur eam libentissime fili: ea enim cum primum ad erit molliciem omnem [h recto] prorsus expellit. Quartam uero nunc continentiam uoco: uim uniuersarum uictricem cupiditatum. Gradus hic o fili: iusticiae fundamentum existit. Aduerte autem quo pacto a cunctis operibus iniusticiam expulit. Iusti quidem effecti sumus: absente iniusticia fili. Sextam uoco potentiam in nos descedentem: communitionem scilicet aduersus excessum. hoc denique discedente: inuoco ueritatem. aufugit mox deceptio: ueritas adest. Vide quomodo absolutum est bonum: ueritate praesente. Liuor. enim discessit a nobis ueritatis enim innatum est bonum: cum uita simul: & lumine: nec ultra ire uindex accessit. Verum ultrices omnes repentino quodam impetu reiectae sunt Intellexisti fili regenerationis ipsius modum: denario praesente numero: intellectualis generatio composita est: quae duodenarium numerum reiicit. Idque ex ipsa generatione speculati sumus. Quicumque igitur propter benignitatem generationis: quae scundum deum est: sensum amittit corporeum. seipsum cognoscit ex diuinis compositum: factusque indecliuus: diuina potentia tota mente laetatur. TATIVS. O pater concipio non oculorum intuiu: sed actu mentis: qui per uires intimas exercetur. in coelo sum: in terra: in aqua: in aere. in animalibus sum: in aboribus: in corpore: ante corpus: atque post corpus. At id praeterea mihi dicas uelim: quomodo ultrices tenebratum: numero duodecim a decem potestatibus repelluntur. Quis modus trismegiste: TRIS. Tabernaculum istud o fili est: ex zodiaco circulo constitutum: qui ex duodenario numero constat illo. Numerique undecim sunt. unus omniformisque secundum ideas naturae: ad oominis peruagationem: atque circuitum Itaque disiugatae quodammodo sunt adinuicem ultrices illae. in agendo tamen quodammodo coniugatae. ut ecce inseparabile est ab ira temeritas. Merito ergo secundum rectam rationem eatenus inter [h verso] uallum: quatenus a potestatibus decem idest a denario numero repelluntur. Denarius o fili animae genitorem. Vita uero & lux ubi unitae sunt: ubi unitatis ipsius numeri sunt: ex spiritu nati: itaque unitas secundum rationem denarium complectitur: rursusque denarius unitatem. TATIVS. Eia pater uniuersum uideo: meque ipsum in mente conspicio. TRIS. At haec est regeneratio o fili non adesse ulterius corpori: quantitate dimenso. Ob hanc protecto rationem: regenerationis mysterium protuli ne simus calumniatores totius: aduersus multos: quos deus impie uult. TATI. Responde ad haec o pater. corpus istud ex potentia constitutum: num aliquando dissoluetur: TRIS. Caue ne id ulterius audeas. Impossibilia profers: ac penitus erras mentique oculis ista loquendo impietate: nimia profanaris. Sensibile naturae corpus ab essentiali generatione procul admodum discrepat. unum quidem dissolubile indissolubile alterum. Illud mortale hoc immortale. An uero ignoras: quod & deus: & unus filius natus es. TATI. O quam uellem o pater: anologiam illam per hymnum: quem dixisti audisse te a potestatibus dum ipse in octonario essem. TRISME. Octonarium o fili cecinit ipse pimander. Vnde te decet umbraculum soluere. purus enim ille pimander: mens diuinae potentiae: non plura mihi quam scripta sint aperuit. existimans me reliqua scrutaturum: hortatus me est ad decora officia: ex quo omnes quae in me uires sunt: concinunt. TATIVS. O pater audire haec: & intelligere uelim. TRISMEGISTVS. Quiesce fili quiesce in quam audies iam harmonicam cantilenam regenerationis: hymnum quem nunquam si facile propalarem: nisi tibi conductorum confiderem. Non docetur hoc: sed occulitur in silientio. Vide me fili bone: obserua singula diligenter. Sic enim te quoque decet orantem sub diuo: occidente sole: ad austrum oriente uero: [h ii recto] ad deum faciem uertere. TRIS. Vniuersa mundi natura hunc audiat hymnum. Audi terra: audite turbines imbium. o silue silete: cantatus sum creatorum omnium: totumque: & unum. Audite coeli: quiescite uenti: circulus immortalis dei o rationem istam exaudiat: Cano iam creatorem omnium. terrarum distributorem: coelum aequilibrantem: iubentem ex oceano aquam undique fluere dulcem ad hominum alimentum: iubentem ignem fulgere supernae adactionis hominum: atque de orum [sic]: Agamus illi omnes una uoce gratias: trananti coelos: naturamque creanti. Hic mentis est oculus: hic potentiarum benedictionem libenter excipiet. O meae uires laudate ipsum unum & omne Consonate uoluptati meae omnes animi uires. Cognitio sancta: quae tuo lumine fulget: per te lumen intelligibile cantans gaudio mentis exulto. Omnes potentiae mecum una concinite. Constantia canta mecum. Iusticia mea per me iustum canat. Communio mea totum ipsum laudet. per me canat ueritas ueritatem Bonum nostrum: bonum denique canat. O uita: o lux a nobis in nos benedictio currit. Gratias habeo tibi pater: actus omnium potestatum. Gratias ago tibi deus omnium potestas actuum. Verbum tuum per me te laudet. per me mundus uerborum recipit sacrificium hoc. meae uires clamant: totum cantant: uoluntatem tuam perficiunt. Tua uoluntas abs te in totum: sacrificium uerborum ab omnibus excipe. O uita totum quod est in me: salua. O lux totum illumina: spiritus deus. Verbum tuum me regit spiritifer opifex. Tu solus es deus. Homo tuus haec clamat. per ignem: perque aerem: per aquam: perque terram: per spiritum: perque creata: Ab aeternitate benedictionem inueni: qua desiderio in uoluntate tua quiescam. TATIVS. Noui pater hunc hymnum abs te ex uoluntatis affectu cantatum: unde mundum attigi meum. TRIS. Intelligibilem dic mundum fili. TAT. Intelligibilem dico pater. Ex tua siquidem cantilena: illustrata mihi [h ii verso] mens est: quo fit: ut ipse quoque ardeam amore canendi. TRIS. O fili mi tati: ne sine propositio laudes cantato diuinas. TA. Ex mente cantabo mi pater. TRISME. Quae speculor infundo tibi generationis praegenitor tati. TA. Deo uerborum offero sacrificia. o deus: tu pater tu dominus: tuque mens: accipe sacrificia uerborum: quae requiris a me: te uolente perficiuntur omnia. TRISME. Offerto fili hostiam patri deo gratam: orationique tue intentus esto. TA. Gratias habeo tibi pater: quod ista mihi predicare uolueris. TRISME: Gaudeo fili: quod te bona quamplurima ex ueritate. quae sane sunt immortalia opera: id a me discens silentium uirtutis annuncia nulli communicans regenerationis mysterium: ne tanquam calumniatores quidam reputemur. Etenim uterque nostrum ad sufficientiam meditatus est. ego quidem discens: tu uero prediscens: ex quo teipsum: patremque nouisti.

[XIV.] Mercurii ad Aesculapium Epylogus
q Voniam filius meus tatius: te absente: naturam omnium discere uoluit. cunctari uero me noluit. ipse utpote iunior ac nuper accedens: ad cuiusque cognitionem: coactus sum plurima dicere: ut facilis illi foret atque expeditus intuitus: operaeprecium esse censui: ut ex multis eligens potiora summatim nunc tibi disputationem praecedentem repetam. Licet enim tecum: utpote rerum naturae perito: per mysteria quaedam percurrere. Quae sensu percipiuntur: facta sunt omnia: fiuntque quotidie. genita non a seipsis: sed ab altero fiunt. Multa sunt genita. sensu patentia singula: differentiaque: nec omnino similia. quaecunque gignuntur: procedunt ab altero. Est ergo quis factor istorum: atque is ingenitus: ut genitis antiquior sit. Genita enim diximus ab alio fluere. Nihil autem praeter ingenitum: genitis esse potest antiquius. Factor quip [h iii recto] pe potentior est & unicus: solusque re uera sapiens uniuersa: cum nihil omnino praecedat. Dominatur quoque multitudini: magnitudini actioni continuitati: genitorumque omnium differentiae. Praeterea genita uisibilia sunt: inuisibilis ille. ob id uero facit: ut uisibile fiat. semper igitur facit. Dignum est intelligere: intelligendo mirari admirando se beatum uocare: patrem legitimum recognoscentem. Quid enim a dulcius parente legitimo: Quis iste: Quomodo eum reperiemus: An illi appellationem dei soli decens est attribuere: uel factoris: uel patris: An tria pariter cognomenta: deum ergo cognominato. propter potentiam. factorem: propter actum patrem denique: propter bonum. Est enim potestas a genitis admodum differens: actus autem in productione cunctorum. Quamobrem sermonis uarietate: uanitateque dimissa. duo haec in primis meditari oportet. genitorem scilicet ac genitum horum nihil est medium. nec quicquam praeter hoc aliud. Cum ergo omnia intelligere uolueris: horum recordare duorum: eaque esse uniuersa memento. nihilque tibi erit ambiguum. hec supernorum: nec infernorum. seu diuinorum siue mutabilium: aut patentium: aut eorum quae in tenebris delitescunt. Duo nempe cuncta sunt: genitor ac genitum. nec secerni alterum ab altero potest. neque enim factorem absque facto esse possibile est. utrumque illorum idipsum existit: Itaque neutrum disiungi licet ab altero. quemadmodum neutrorum a seipso diuidi. Si enim ipsum faciens: nihil praeter ipsum quod facit est aliud: simplex enim est: ut semper est: ita semper est agens: idemque sibiipsi: & in existendo pariter: & in agendo. Nihil autem quod genitum: a seipso genitum est. non ergo seorsum factum a faciente: qui horum unum substrahit: perdit & alterum: Vnus quippe natura propria naturam semper alteram respicit. Si itaque duo concessa sunt: efficiens & effectum. unita quidem sunt inuicem. sic tamen unum praecedat [h iii verso] alterum uero sequatur. praecedens sane deus efficiens: sequens uero id quod est effectum. Quicquid id denique sit: neque diffidat quispiam iis quae diximus uarietate rerum perterritus: quasi tam diuersorum constructio: uel ardua sit: uel indigna: maiestate diuina. Vnica enim deo gloria: omnium constitutio: atque idest. uelut corpus dei effector. Ab ipso profecto factore nihil malum. nihilque turpe. He siquidem passiones sunt. creata sequentes opera. quemadmodum aes rubigo. animata corpora: limus. At neque faber ferrarius induxit rubiginem: neque animati corporis genitor: cenum ac sordes. eodemque modo: nec deus etiam malum. Generationis autem perseueratio. Malum surrepere cogit eaque de causa mutationem deus rebus instituit: & ceu quandam generationis ipsius purgationem. Preterea eidem pictori figurare licet coelum: terram. mare: deos: homines: bruta: arbores: ac uita carentia. Deo uero uni: talium deerit agendorum facultas: O dementem: o caecum & totius diuinae cognitionis inexpertem. Nihil est magis o aesculapi ridiculum: quam quod huic accidit. Nam dum se deum uenerari fatetur: ex eo quod creandi negocio curaque liberet: deum ipsum ignorat. quodque deterius est mortalium illi passiones ascribit: inuidiam: superbiam: ignorantiam: imbecillitatem. Nisi enim faciat omnia: aut superbus est: aut potius imbecillis: quorum utrumque nepharium Deus enim unicam propriamque naturam habet idque ipsum bonum est. Bonus autem: nec superbus est: nec impotens. Ipsum uero bonum. deus est. Bonum quippe ipsa uis omnium agendorum. Quodcunque genitum a deo genitum: idest a bono & ab eo: quod omnia potest. Vide quomodo ille quidem facit: quomodo etiam illa fiunt. quod si comprehendere uelis. licet magnam rationem perpulchram. atque simillimam intueri. Aspice precor agrigultorem [sic]. semina in terrae gremium diffundentem. hic triticum: [h iiii recto] ordeum alibi: alibiiuero reliqui generis semina. Aspice eundem uites malosque: & ficus repastinantem: atque amputantem: eodemque modo deus ipse in coelum quidem serit immortalitatem: in terra uero mutationem: sin totum denique mundum uitam: atque motum Haec autem haud multa sunt: sed pauca. certoque numero determinata. Cuncta enim quattuor sunt ac deus & generatio: quibus omnia compraehenduntur.

FINIS EST OPERIS ELEGANTISSIMI
MERCVRII TRISMEGISTI
Mercurii Trismegisti per Marsilium Ticinum [sic] Florentinum e
graeco in latinum Traducti Finis.

Venetiis per Damianum de Mediolano.
M.CCCCLXXXXIII.die.x.Maii.

____________________

Englische Übersetzungen:
The Divine Pymander in XVII books. London 1650 (This was translated by John Everard from the Ficino Latin translation):
http://www.levity.com/alchemy/corpherm.html

G.R.S. Mead, Thrice Great Hermes: Studies in Hellenistic Theosophy and Gnosis, Volume II (London: Theosophical Publishing Society, 1906):
http://www.gnosis.org/library/hermet.htm

5 Besucher online
3 Gäste, 2 Bots, 0 Mitglied(er)
Meiste Besucher heute: 7 um/am 00:39 UTC
Diesen Monat: 50 um/am 09.06.2017, 23:16 UTC
Dieses Jahr: 50 um/am 09.06.2017, 23:16 UTC
Jederzeit: 142 um/am 30.05.2013, 13:59 UTC