Corp. Herm.: Pimander I-IX

MERCVRII TRISMEGISTI LIBER DE POTESTA
TE ET SAPIENTIA DEI PER MARSILIVM FICI
NUM TRADVCTVS AD COSMVM MEDICEM.

Tu quicunque es: qui haec legis. siue grammaticus: siue orator: seu philosophus: aut theologus: scito. Mercurius Trismegistus sum: quem singulari mea doctrina & theologica: aegypti prius & barbari: mox Christiani antiqui theologici: ingenti stupore attoniti admirati sunt. Quare si me emes: & leges: hoc tibi erit commodi: quod paruo aere comparatus summa re legentem uoluptate: & utilitate afficiam. Cum mea doctrina cuicunque aut mediocriter erudito: aut doctissimo placeat. parce oro: si uerum dicere non pudet: nec piget. Lege modo me: & fatebere non mentitum: sed si semel leges rursum releges: & caeteris consules: ut me emant: & legant. Bene Vale.

Argumentum Marsilii Ficini florentini in Librum Mercurii Trismegisti: ad Cosmum Medicem Patriae Patrem.

[e]O tempore: quo Moyses natus est: floruit Athlas astrologus Promethei physici frater: ac maternus auus maioris Mercurii: cuius nepos fuit Mercurius Trismegistus. Hoc autem de illo scribit Augustinus: quamquam Cicero atque Lactantius Mercurios quinque per ordinem fuisse uolunt: quintumque fuisse illum ab aegyptiis [Lücke im Text für ägyptischen Namen]:a graecis autem Trismegistus appellatus est. Hunc asserunt occidisse Argum: aegyptiis praefuisse: eisque leges ac litteras tradidisse. Litterarum uero characteres in animalium arborumque figuris instituisse. Hic in tanta hominum ueneratione fuit: ut in deorum numerum relatus sit. Templa illius numinis constructa quamplurima. Nomen eius proprium: ob reuerentiam quandam pronunciare: uulgo ac temere non licebat. Primus anni mensis apud aegyptios nomine eius cognominatur: oppidum ab eo conditur: quod etiam nunc graece nominatur [Lücke im Text für “Hermopolis”] id est Mercurii ciuitas. Trismegistum uero inter maximum nuncuparunt: quoniam & philosophus maximus: & sacerdos maximus: & rex maximus extitit. Mos enim erat aegyptiis ut Plato scribit: ex philosophorum numero sacerdotes: ex sacerdotum ceotu regem eligere. Ille igitur quemadmodum acumine atque doctrina: philosophis omnibus antecesserat: sic sacerdos inde constitutus sanctimonia vita: diuinorumque cultu: universis sacerdotibus praestitit: ac demum adeptus regiam dignitatem: administratione legum rebusque gestis superiorum regum gloriam obscurauit: ut merito ter maximus fuerit nuncupatus. Hic inter philosophos primus: physicis ac mathematicis ad diuinorum contemplationem se contulit. Primus de maiestate dei: demonum ordine: animarum mutationibus sapientissime disputauit. Primus igitur theologiae appellatus est auctor. eum sequutus Orpheus secun [a ii recto] das antiquae theologiae partes obtinuit. Orphei sacris initiatus est Aglaophemus. Aglaophemo successit in theologia Pytagoras quem philolaus sectatus est diui Platonis nostri praeceptor. Itaque una priscae theologiae undique sibi consona secta ex theologis sex. miro quodam ordine conflata est exordia sumens a Mercurio. a diuo Platone penitus absoluta. scripsit autem Mercurius libros ad diuinarum rerum cognitionem pertinentes quamplurimos in quibus proh deus immortalis quam archana misteria quam stupenda panduntur oracula. nec ut philosophus tantum. sed ut propheta saepenumero loquitur. canitque futura. Hic ruinam praeuidit priscae religionis. hic ortum nouae fidei. hic adeuntum Christi. hic futurum iudicium: resurrectionem saeculi. beatorum gloriam supplicia peccatorum Quo factum es. ut Aurelius Augustinus dubitauerit. peritia ne syderum an reuelatione demonem. multa protulerit. Lactantius autem illum inter sibillas. ac prophetas connumerare non dubitat. E multis denique Mercurii libris. duo sunt diuini praecipue unus de uoluntate diuina. alter de potestate & sapientia dei. Ille Asclepius hic Pimander inscribitur. Illum Apuleius platonicus latinum fecit. Alter usque ad haec tempora restitit apud graecos. At nuper ex Macedonia in Italiam aduectus: diligentia Leonardi pistoriensis docti: probique monachi ad nos peruenit. Ego autem cum tuis exhortationibus prouocatus: e graeca lingua in latinam conuertere statuissem aeuqum [sic] offere putaui. Cosme foelix: ut nomini tuo opusculum dedicarem. Nam cuius ipse adiurus opibus: librisque affatim refertus studiis graecis incubui: eidem studiorum graecorum me decet offere primitias. Neque fas erit: dicare cuiquam nisi ipse esset: cui dicatur: pietate: sapientia: potentia: reliquis omnibus ante celleret. Est autem: ut ad scripta Mercurii descendamus huius libri titulus pimander quoniam ex quattuor per [a ii verso] sonis quae in dialogo disputant primae Pimandro partes attribuuntur. Edidit uero librum aegyptiis litteris. idemque graecae linguae peritus graecis inde transferendo communicauit aegyptiorum mysteria. Propositum huius operis est de potestate & sapientia dei disserere. Cumque sint horum operationes geminae Quartum prima in ipsa dei natura permanet. Secunda porrigitur ad extrema. Et illa quidem mundum primae aeternumque concipit: haec uero mundum secundum temporalemque parit. De utriusque operationibus deque mundo utroque grauissima disputat. Quid dei potentias: quid sapientia: quo ordine intrinsecus concipiant: quo progressu exterius pareant. Praeterea quae producta sunt: quo se inuicem hereant. quo conueniant: quoue discrepent: quo denique pacto suum respiciant auctorem. Ordo autem uoluminis est: ut in libellos quatuordecim distinguamus: utque primae dialogi partes Pimandro dentur: Secundas teneat Trismegistus: Tertias Aesculapius: Quartum locum obtineat Tatius. Intendit ergo Mercurius in diuinis Aesculapium ac Tacium erudire. Diuina docere nequit qui non didicit. At humano ingenio quae supra natura sunt: inuenire non possumus. Diuino itaque opus est lumine ut solis luce solem ipsum intueamur. Lumen uero diuinae mentis numquam infunditur animae nisi ipsa: ceu luna ad solem: ad dei mentem penitus conuertatur. Non conuertitur ad mentem anima: nisi cum ipsa quoque sit mens. Mens uero non prius sit: quam deceptiones sensuum & phantasiae nebulas deposuerit. Hac de causa Mercurius modo sensus & phantasiae caligines exuit: in aditum mentis se reuocat. Mox Pimander id est mens diuina in hunc influit. Vnde ordinem rerum omnium: & in deo existentium: & ex deo manantium contemplatur. Demum quae diuino sunt numine reuelata: caeteris hominibus explicat. Is igitur est libri titulus: id propositum illius & ordo. Tu uero Cosme foelix lege foeliciter: ac diu uiue: ut & diu patria uiuat. [a iii recto]

[I.] Mercurii Trismegsti Liber de Potestate & Sapientia Dei e graeco in latinum traductus a Masilio Ficino Florentino ad Csomum [sic!] medicem patriae patrem: Pimander incipit.

c Vm de rerum natura cogitarem: ac mentis aciem
ad superna erigerem: sopitis iam corporis sensibus quemadmodum accidere solet iis: quo ob saturitatem: uel de fatigationem somno grauati sunt: subito mihi uisus sum cernere quendam immensa magnitudine corporis: qui me nomine uocans: in hunc modum clamaret. Quid est o Mercuri: quod & audire: & intueri desideras. Quid est quod discere atque intelligere cupis. Tum ego quisnam es inquam. Sum inquit ille Pimander mens diuinae potentiae: ac tu uide quid uelis: ipse uero tibi ubique adero. Cupio inquam rerum naturam dicere: deumque cognoscere. Ad haec ille. Tua me mente complectere: & ego te in cunctis quae operaris erudiam. Cum haec dixisset: mutauit formam & uniuersa subito reuelauit. Cernebam enim immensum quoddam spectaculum omnia uidelicet in lumen conuersa suaue nimium atque iucundum: quod intuentem me mirifice oblectabat. Paulo post umbra quaedam horrenda: obliqua reuolutione: subter labebatur in humidamque naturam migrabat ineffabili tum uultu exagitatam. Inde fumus quidam manus in sonitum erumpebat: ex sonitu uox egrediebatur: quam ego luminis uocem existimabam ex hac luminis uoce uerbum factum prodiit. Verum, hoc naturae humidae adstans eam fouebat. Ex humidae autem naturae uisceribus: sincerus ac leuis ignis protinus euolans alta perit: Aer quoque leuis spiritu parens: mediam regionem inter ignem & aquam fouiebatur Terra uero & aqua: sic inuicem commixtae iacebantur: ut terrae facies aquis obruta nusquam pateret. Haec duo deinde commota sunt a spi [a iii verso] ritali uerbo: quod eis superferebatur: aures eorum circumsonans. Tunc pimander ait: Aduertis quid sibi haec uisio uelit: Cognoscam inquam. Ait ergo Pimander. Lumen illud ego sum mens deus tuus: antiquior quam natura humida: quae ex umbra effulsit. Mentis uero germen uerbum lucens dei filium. Quid ergo inquam. Sic inquit. Cogita: quod in te uidet & audit uerbum domini, mens aut pater deus. Neque enim distant adinuicem: horum unio uitae est. TRISM. Gratias habeo tibi pimander. Verum in primis meditare lumen: atque cognosce. TRISME. Haec ubi dicta sunt: diu illum oraui: ut eius ideam ad me conuerteret. Quod cum ille fecisset: repente prospicio mea in mente lucem uiribus innumeris existentem: ornatum sine termino ignem: ui ingenti circumseptum: & in ipsa stabilitate dominantem. Haec ipse percepi per pimandri uerbum: quod me stupore attonitum sic iterum affatus est. Vidisti in mente primam speciem infinito imperio praeualentem: Eiusmodi quaedam mihi pimander. At ego illi Elementa nature unde manarunt: PIMANDER. Ex uoluntate dei: quae uerbum complexa pulchrumque intuita mundum: ad eius exemplar reliquum sui ipsius elementis uitabilibusque seminibus exornauit. Mens autem deus utriusque sexus secum ditate plenissimus uita & lux cum uerbo suo mentem alteram opificem peperit qui quidem deus ignis atque spiritus numen. Septem deinceps fabricauit gubernatores: qui circulis mundum sensibilem complectuntur: eorumque dispositio fatum uocatur. Connexuit dei uerbum ex elementis dei deorsum tenentibus: purum naturae artificium unitumque est opifici menti. Consubstantiale enim erat. Relictaque sunt elementa naturae deorsum cadentia sine ratione: ut sit tanquam sola materies. Mens quidem opifex una cum uerbo circulos continens acceleri rapacitate conuertens: suam ad se machinam flexit: eamque uolui a principio ad finem absque fine praecepit. Incipit enim illic semper ubi diffinit Horum profecto cunctorum circuitus quemadmodum ipsa [iiii recto] mens uoluit: ex elementis inferioribus animalia conflauit rationis expertia. neque enim praebuit rationem. aer uolatilia protulit: aqua uero natantia. Distincta quoque inter se sunt aqua & terra: cum immodum: qui menti placuerat. Terra postmodum animantia: quae intus habuerat: peperit: quadrupedia uidelicet serpentia: fera: agrestia. pariter atque domestica. at pater omnium intellectus uita & fulgor existens. hominem sibi similem procreauit. atque ei tanquam filio suo congratulatus est. pulcher enim erat: patrisque sui ferebat imaginem. Deus enim reuera propria forma nimirum delectatus. opera eius omnia usui concessit humano. Homo autem. cum considerasset in tempore suo rerum omnium procreationem: ipse quoque fabricare uoluit. Vnde a contemplatione patris: ad speram generationis delapsus est. Cumque omnium in se portantem haberet. opificia septem gubernatorum animaduertit. Hi autem humanae mentis meditatione gaudentes. singuli eorum proprii ordinis participem hominem reddire. Qui postquam didicit horum essentiam. propriamque naturam conspexit. penetrare atque rescindere iam exoptabat ambitum circulorum. uimque gubernatoris praesidentis igni compraehendere. Quiue arbitrium & potestatem omnium habuerat. in animantia mundi mortalia & ratione carentia per harmoniam emersit: atque exiliit penetrans ac resoluens potentiam circulorum. Ostenditque naturam: quae deorsum labitur. uelut pulchram dei formam. quam cum natura contueretur mira pulchritudine praeditam esse: actionesque omnes septem gubernatorum. atque insuper dei ipsius effigiem possideret. illi amore ingenti subrisit. utpote quae humanae pulchritudinis speciem in aqua specularetur. eiusdemque admirationem quandam in terra conspiceret. ille praeterea consecutus similem sibi formam in se ipso existentem: uelut in aquam amauit eam: secumque congredi concupiuit. Effectus e uestigio sequutus est: uoluntatem formamque carentem ratione progenuit. Natura illud in quod tota ferebatur amo [iiii verso] re complexa: illi penitus sese implicuit atque commiscuit. Quando causam solus homo ex uniuersis terrenis animantibus duplicis naturae censetur: mortalis quidem propter corpus: immortalis autem propter hominem ipsum substantialem. Immortalis enim est: cunctorumque arbitrium obtinet: caetera uero uiuentia quae mortalia sunt fato subiecta patiuntur. Non igitur harmonia superior obstitit: in harmoniam uero lapsus periclitatus seruus effectus est. Hic utriusque sexus foecunditate munitus: ab eo quam arborum & riuorum fons est: uigilque factus: ab eo qui est uigilans: continetur: atque eius dominationi subiicitur. TRISME. Post haec: mens inquam meae rationis: ipse es Tum Pimander. Id est inquit mysterium: quod in hanc usque diem. genus humanum latuit. Natura quippe homini sese immiscens: miraculum attulit: quod omnium miraculorum uincit admirationem. Nam cum septem illorum harmonia ipse iam fuisset imbutus ab eo: quem tibi paulo ante narraui: patre uidelicet atque spiritu natura ipsa non restitit. Quinimmo septem protinus homines peperit: septem gubernatorum naturas: masculini pariter ac foeminini generis compotes atque sublimes. At haec ipse sic intuli. O Pimander. ardenti desiderio nuper affectus sum: audire praeterea reliqua cupio. Quare: ne hic me deseras obsecro. Caeterum ille mihi. PIMAN. Sile. nondum enim primum sermone absolui. TRIS. Ecce iam taceo. PIMAN. Horum septem: ut dixi: generatio in hunc modum effecta est. Femina enim aer & aqua coeundi compos ex igne maturitatem: ex ethere sumpsit spiritum conglutinauitque natura corpora ad hominis speciem effinenda Non autem ex uita & luce: in animam mortemque processit. Vita quippe animam largita est: lux denique mortem. Talia profecto usque ad finem circuitus principiorum simul & generum. cuncta mundi sensibus membra manebant. Verum audi iam reliquum: quem summopere cupiebas sermonem. Explero demum circuitu: omnium: uolente deo. solutus est nodus. Nam cuncta utriusque [b recto] generis: animantia: una cum homine: dissoluuntur. Et mascula quidem ex parte: feminaeque similiter conficiebantur. Exemplo deus uerbo sancto clamauit: Pululate: adolescire: propagare:uniuersa germina: atque opera mea. Vos insuper: quibus mentis portio concessa est: genus recognoscite uestrum: uestramque naturam immortalem considerate. Amorem corporis: mortis causam esse scite: rerum omnium naturam discite. His dictis prouidentia per fatum armoniamque conflauit: mixtiones: generationesque constituit. Vnde cuncta sunt secundum genus proprium propagata. Demum qui seipsum congnouit: bonum: quod est super essentiam: consecutus est. Qui uero corpus amoris errore complectebatur: is oberrabat in tenebris mortis mala sensu parcipiens. Quod tamen delinquunt: ignorantes inquam ut ob eam causam immortalitate priuentur. PIMAN. Videris o Mercuri non satis intelligere quae audieris. TRISME. Et si nondum intelligere sim professus intelligo tamen ac memini. PIMAN Gratulor si que dicta sunt tenes. TRISME. Responde mihi queso Pimander: cur digni morte sint hi: qui in morte iacent: PI. Quia precessit proprio corpori tristis umbra: ex hac quidem natura humida. Ex hac uero corpus mundo sensibili constitur: ex hoc denique mors ipsa scaturiit. Num hoc tenes Mercuri: Tenes etiam qua de causa: qui seipsum congnoscit: transit in deum: ut dei uerbum tradidit. TRISME. Quoniam ex uita & luce constat omnium pater: ex quo natus est homo. PIMAN. Recte loqueris. Lux & uita deus est: & pater: ex quo natus est homo. Si igitur comprehenderis te ipsum ex uita ac luce compositum: ad uitam rusus lucemque transcendes Trisme. Haec ait Pimander. At ego. Adhuc mihi mens dicas oro: quonam pacto ad uitam ascendere queam: PI. Deus ipse mens iussit ut homo mentis particeps: seipsum animaduerteret. TRIS. Non ergo homines singuli mentem possident. PI. Recte dicis Mercuri. adsum enim [b verso] ego mens iis: qui boni: pii: puri: religiosi sanctique sunt: praesentiaque mea fert illis opem: adeoque ut statim cuncta dignoscant: patremque pacatum & propitium habeant. Itaque gratias agunt benedicentes pie & hymnis solemnibus collaudantes: concedunt sane corpus morti suae sensuum illecebras fastidiunt. upote qui clare diiudicant quam letifera sint sensuum lenocinia: quin etiam ipsa mens ianitoris munere fungens incidentes in insidias corporis haut quaquam permitto finem consequi suum. aditus enim per quos turpes blanditiae manare solent iugiter intercludo: libidinumque fomites omnes extinguo. Contra ab ignaris: improbris ignauis. inuidis iniquis: homicidis impiis procul admodum habito. promittens eos daemonis ultoris arbitio qui ignis acumen incutiens: sensus affligit: magisque ad patranda scelera armat hominem: ut impioris culpae reus: aeriori supplicio sit obnoxius. Eumque sine ulla intermissione: ad insatiabiles conupiscentias inflammat. Cum eo pugnat in tenebris: peccatum exanimat & ignis impetum in eius cruciatum mirum inmodum concitat: atque adauget. TRI. diligenter mihi omnia o mens quemadmodum postulabam: exposuisti. Vlterius autem id responde. quid post accensionem futurum sit: Primum quidem Pimander ait. In corporis materialis resolutione: corpus in alterationem labitur. Species quam ante habuerat. insensibilis delirescit in posterum. Morum ociosus habitus daemoni conceditur atque dimittitur. Sensus corporei partes animae facti. suos in fontes refluunt: aliquando in suos actus tierum surrecturi: irascendi & appetendi uires in naturam conuertunt ratione carentem. Itaque residuum tum per armoniam recurrit ad supera. Primae dehinc zonae crescendi pariter & decrescendi officium reddit. Secundae machinationem malorum: ociosumque dolum. Tertiae ociosam [b ii recto] concupiscentiae deceptionem. Quartae imperiosam atque inexplebilem ambitionem. Quintae prophanam arrogantiam: & audatiae temeritatem. Sextae occasiones diuitiarum prauas. Itemque ociosas. Septimae zonae mendacium insitum. Tunc sane animus harmoniae motiones exutus: ad optatam naturam reuertitur: uim propriam habens: unaque cum hiis: qui illic sunt: patrem laudat. Ipsi quoque in potestatum se numerum conferunt. effectique potestates: deo fruuntur. Atque idest summum bonum eorum quibus cognoscendi sors competit. Deum scilicet fieri. Quid praeter haec ad te pertinet: nisi ut cuncta amplexus: dux fore uelis eorum: qui cura sint tua digni. ut humanum genus tuo munere diuinam salutem censequatur. Talia quedam effatus Pimander. in potestatum diuinarum numerum se reduxit. Ego autem benedicens ac gratias agens uniuersorum parenti: surrexi iam corroboratus ab illo: totiusque edoctus naturae ordinem spectaculum & clarissimum contemplatus: hinc ipse coepi hominibus pietatis & scientie decorem enunciare. O populi uiri terrigenae: qui uos ipsos ebrietati: somno & ignorantie dedistis: sobri uiuite. Abstinete a uentris luxu uos: qui in rationali somno demulcti estis. Illi autem exaudientes: mecum unanimes conuenere: Tunc rusus adieci. Cur o uiri terrigenae praecipites in mortem ruitis. cum uobis haud quaquam desit immortalitatis consequende facultas: reuocate iam uosmet: qui laboratis inopia: ignorantiae tenebris inuoluti. Discedite ab obscuro lumine: asciscite immortalitatem: corruptionem fugite. eorum uero partim deridentes absedebant in mortis iter precipitati. partim autem ad pedes meos prostrati: ut eos instruere praecabantur. sebleuans igitur eos: dux humani factus sum generis. ostendebam quippe illis quae ratio esset consequendae salutis. sapientiaeque sermones illorum auribus [b ii verso] infondebam. Quo factum est. ut illi ex imbrium procellis emerserint tandem aduentante uespere: solisque radiis occidentibus. ut deo gratias agerent praecipiebam. Postque uero gratias egerant. quiique in proprium se cubile condebat. Ego autem Pimandri beneficium inscripsi penetralibus animi. atque adeptus que petierant omnia. in gaudio requieui. Corporis enim somnus cum sobrietas extiterat. oculorum commpressione uerus intuitus. silentium meum bonitatis foecunda pregnatio. sermonis prolatio bonorum omnium genitura.Haec mihi contigerunt ex mente haurienti. id est ex Pimandro diuine potentiae uerbo. Vunde ipse diuino afflatus spiritu. ueritatis compos effectus sum. quamobrem omnibus animi uiribus. patri deo gratias ago. Sanctus deus pater omnium. Sanctus deus cuius uoluntas a propriis potestatibus adimpletur. Sanctus deus qui suis familiaribus innotescit. Sanctus es. qui uerbo cuncta constituisti. Sanctus es. cuius imago est omnis natura. Sanctus es quem nunquam natura creauit. Sanctus es omni potestate ualidior. Sanctus es omni excellentia maior. Sanctus es omni laude melior. Excipe uerborum sacrificia sancta ab animo & corde debito tibi manantia. Ineffabilis solo silentio predicandus ab eo: qui fallacias uerae cognitioni contrarias declinauit. Annue: corrobora me: atque huius gratiae participes effice eos: qui in ignorantia uersantur. cognitione quidem mihi fratres: tibi autem filii. Etenim fidem tibi presto. testimonium de te perhibeo. In uitam ac lumen assurgo. Ipse pater es uenerandus. homo autem tuus. sanctitate una tecum potiri desiderat. cum potestate illi omnium arbitriumque concesseris.

[II.] MERCVRII AD AESCV. SERMO VNIVERSALIS.

d Eus atque ipsa diuinitas dico nunc non quod genitum uidelicet quam ingenitum. Si ergo diuinum sit: essentia est. sin deus etiam super essentia. Intelligibile autem id hoc pacto intelligibilis enim [b iii recto] deus primus non sibi: sed nobis extitit. Intelligibile quippe intelligenti per sensum subincidit. Deus itaque minime sibi intelligibilis: Non enim aliud quiddam existens: preter id quod intelligit intelligitur a se ipso. Est tamen differens quiddam a nobis: iccirco a nobis intelligitur. Quod si intelligibilis logos: non deus: Sin ut deus haud sane: ut discretus dicatur. Omne autem quod mouetur: non in moto: sed in quodam stabili mouetur: Ipsum quoque quod mouet etiam permanet. impossibile enim est cum eo simul agitari. AESCV. Quonam igitur pacto Trismegiste: ea quae in mundo sunt: mutantur una cum iis: quae mouent. Nam speras erraticas. ab a plane spera moueri dicebas: TRIS. Iste non motus o aesculapi: sed resistentia est. Non enim eodem sed modo contrario gradiuntur. Oppositio uero reuerberatione motionis stabilem continet. Repercussio enim stationis: agitatio est. Ideoque erraticae spere contrario: ac a plane subalternae inuicem discurrendo: obuiatione contraria circa oppositionem huiusmodi: ab ea quae praestat: agitantur. Quod quidem aliter habere se nequit. Nam arctos ipsas: quas nosti: nec exoriri unquam: nec mergi circa idem perpetuo recurrentes: non moueri censes: an consistere potius. ES Moueri o trismegiste. TRISME. Quonam motu aesculapi. ESCV. Motione circa idem sempiterne currente. TRISME. At uero circulatio illa idem. & circa idem motus statione contentus. Ipsum namque circa idem prohibet: quod super ipsum est. Impeditum autem id quod super istum est circa idem instat. Aque ita contraria agitatio firma est. ab ipsa oppositione perpetuo stabilita. Exempla tibi ante oculos ponam. in terris uiuentium ueluti. dum homo quis natat. currente nimirum aqua. manuum simul & pedum repercussio stare hominem efficit. ne cum aqua pariter collabatur. aut mergatur in eam. ESCV. Perspicuum o trismegiste exemplum in medium attulisti. TRIS. Quodcunque ergo [b iii verso] mouetur in statu. a statu mouetur. Motus itaque animalis omnis. quod ex materia constat: nequaquam fit ab is que sunt extrema mundum. caeterum ab internis ad externa. seu ab animalia siue a spiritu. siue ab animo quodam incorporali. corpus enim corpus animatum minime mouet si neque totum simul corpus. & si inanimatum existat. AESCV. Qua ratione id afferis o trismegiste. TRI. Ligna & lapides: & caetera omnia. quaecunque animam habent: non mouentur a corporibus aesculapi. Quod enim intra corpus mouens ipsum inanimatum: non utique corpus illud est. quo mouentur utraque. Et corpus eius quod fert. eiusque quod fertur. Non illud quoque. quod dictum est. animatum est ob eam potissimum rationem quod mouet. Nonne ergo perspicis animam tunc onerari maxime: quando sola duo corpora sustinet: Quinetiam manifestum est quicquid mouetur. in aliquo & ab aliquo stante moueri. ESCVLA. In illo utique mutari oportet: quae mutantur o Trismegiste. TRIS. Recte dicis o aesculapi. Nihil est in rerum ordine uacuum. Solum uero quod non est quod priuatur existentia: uacuum nuncupandum. Nihil enim reperiri potest. quod eum existat uacuum sit. ESCV. Nonne reperiuntur quaedam uacua trismegiste: ueluti dolium uacuum: uacuus puteus & similia quoque quamplurima. TRIS. Heu quamprocul a ueritate uagaris o aesculapi. quae ampla. & maxime omnium plena sunt. ea tu uacua putas. ESCVLA. Quomodo id o trismegiste: TRIS. Aer profecto corpus est. id corpus reliqua penetrat. discurrensque replet omnia. Corpus enim huiusmodi est. ex corporalibus non compositum. Quo fit. ut quaecunque tu uacua nuncupas: plena sint aeris. Itaque concaua potius ista quam uacua nominari debent. Nam & existunt. ac aeris. spiritusque sunt plena. ESCVLA. Inuicta atque indubia haec est ratio trismegiste. Aer corpus est. id corpus in reliqua permanat. atque influens complet omnia. [b iiii recto] Locum in quo omne mouetur. quid esse dicemus: TRIS. Incorporeum o aesculapi. ESCVLA. Incorporeum uero quid est: TRI. Mens ac ratio se se complectens: libera ab omni corporis mole. ab errore aliena. id est impassibilis. intangibilis. ipsa sibi asistens purgans atque seruans omnia. Cuius radi sunt bonum ueritas principale lumen primaque animarum forma. AES. Deus quid est: TRIS. Quod nullum ex iis est. horum tamen omnium ut sint: causa praesens quidem cunctis praesens etiam unicuique. neque quicquam permittit non esse. Omnia ex iis quae sunt: procreantur. De nihilo autem nihil prouenit. Nam quae minimae sunt: naturam non habent: per quam aliquando non existant. ESCV. Quid igitur ais de non esse aliquando: TRISME. Deus profecto mens non est. at uero ut sis mens: causa est: nec spiritus. sed causa: qua spiritus extat. nec lumen sed causa: qua lumen existit. Vnde deum colere oportet duobus iis cognomentis: quae soli competunt illi. Caeterorum uero nulli penitus congruunt. Et enim ex iis: qui praeter ipsum appellantur dii: seu daemones. siue homines: nullus tam bonus potest: quam deus unicus. is enim ipsum bonum est: nec aliud quicquam praeter bonum. Reliqua omnia ab ipsa boni natura secreta sunt. Corpus quidem & anima locum habent nullum. quo bonum capiant. Tam ampla enim est bonitas: quam existentia rerum omnium: tum corporalium tum etiam incorporalium sensibiliumque: & intelligibilium: id bonum est: is est deus. Caue itaque ne quando dixeris aliud quicquam bonum: prophanus enim hic foret error. Neque & dixeris deum aliud quiddam: praeter solum bonum. In eandem quippe impietatem incideres. Sermone igitur ab omnibus bonum pronunciatur. Quid tamen sit. ab omnibus non intelligitur: iccirco deus non cognoscitur ab omnibus. Verum propter ignorantiam [b iiii verso] tum deos: tum & nonnullos homines bonos nominant. Nunquam tamen esse boni possunt nec etiam fieri. Reliqui igitur dii cuncti immortales honorati nomine dei. Deus autem bonum non secundum honorationem. sed ipsa sui natura. Vna enim dei natura est: ipsum scilicet bonum. Vnum quidem est in utriusque nominibus: unde cuncta genera profluunt. Bonus enim porrigit uniuersa: nec accipit quicquam Deus exhibet omnia: capit nihil. Igitur deus bonum ac bonum deus. Altera dei appellatio pater est: ob eam causam. quia omnia gignit. Patris enim officium est generare. Qua propter praestans id inuita censetur studium: atque ipsium apud sapientes: procreatio liberorum. Ema uero omnium calamitas & impietas accidit illi qui absque filiis e uita decedit. Qua de causa demonibus dat poenas post obitum. Supplicium denique huiuscemodi est: ut sterilis anima in corpus quoddam per iudicium migret: Cui nec maris nec feminae natura insit. Quod quidem a sole eleuatum est: atque connexum. Igitur o aesculapi cum homine: qui nullos genuit filios: nullum habeto commercium. Infelicitatis tamen eius miscere: cum noueris quae hunc mulcta post interitum maneat. Tot igitur tibi & talia dicta sit o aesculapi: ex quibus praecognitio quaedam omnium naturae colligitur.

[III.]

Mercurii Sermo Sacer.

g Loria omnium deus: diuinum: diuina natura: principium uniuersorum: deus: mens: natura: actus: necessitas: finis: & renouatio. erat enim. umbra infinita in abysso. aqua in super & spiritus tenuis intelletctualis: per diuinam potentiam in chaos inerat. Floruit autem splendor sanctus: qui sub harena & humida natura elementa deduxit. Diique omnes seminalem naturam deligebant: Cumque indistincta fuissent: leuia postmodum in excelsam regionem prouolarunt. grauia sub harena humida residerunt: Distinctis libratisque rebus. igneo spriritu uehebantur. Emicuit coelum septem in [c recto] circulos. Dii in astrorum ideis: cum signis eorum conspiciebantur. Dinumeratae sunt stellae secundum eos. qui inhabitant illas deos: ambitus amplior cursu suo: aereo circulo: conspiranter diuino spiritu uectus. Quisque deorum ex interna uirtute ascriptum sibi opus expleuit. Nata sunt ergo uiuentia: quadrupedia. reptilia. aquatica simul. atque uolantia. Satio item omnis per semina pululans gramen. herba. atque germina florum. sementem quodque regenerationis intrinsecus comprehendebant: Generationem hominum ad diuinorum operum cognitionem. testimoniumque naturae. ad imperandum omnibus quae celo teguntur. ad bonorum discretionem. ad incrementum generis numerique propaginem. Omnisque anima uelata carnis umbraculo. ad coelestium deorum discursum suspiciendum ad opera dei. & naturae progressus. ad bonorum signa ad potestatis diuinae cognitionem. Portio quaedam turpida est ad bonorum malorumque iudicium ac bonorum uarium artificium inueniendum. Incipit tamen in illis uiuere. sapientiamque nancisci. ad portionem continue cursus deorum circumuentium. resolui praeterea in id. in quo ampla extabunt monumenta. admonitionesque artificiorum super terram electis in nomine temporum herbae generationeque carnis animatae. Tabefactus sementibus fructuum opificisque naturae & artis reiuuenescent. Denique uesci necessitate. & renouatione deorum cursuae [sic, 149x: cursuque] circuli numerosae naturae. Diuinum at ipsa scilicet omnis conspiratio mundi. natura denuo florescente: etenim in ipsa diuitate natura etiam constitit.

[IV.] MERCVRII AD TATIVm CRATER SIVE MONASu Niuersum mundum uerbo non manibus fabricatus est opifex Ipse uero sic cogita illum praesentem semper agentem omnia: deum unicum uoluntate sua cuncta constituentem. Id enim eius corpus est. non tangibile: non uisibile. non dimensum. non distans neque alterius [c verso] cuiusquam simile. Nam nec ignis nec aqua nec aer nec & spiritus. Verum abeo haec pendent omnia bonum uero ita est: ut sibi soli id comptetat Terram quoque ornatu quodam diuini operis exornare uoluit. Dimisit itaque hominem mortalis animantis. mortale animal. & mundus quidem refertus animalibus uiuentis mundi per intellectum atque rationem Homo enim effectus est diuini operis contemplator. Quod profecto dum admiraretur. auctorem eius agnouit. Sermonem quidem o Pati [recte: Tati] singulis hominibus deus impertit [149x: impartiuit]. mentem uero nequaquam. non quod inuiderit. quibus ne utique inuidet. Liuor quippe ab eo non prouenit. sed illa quae habitat cum animis hominum mentem carentibus. TAT. Cur o pater non omnibus mentem communicauit: PRIS. [recte: TRIS.] Quoniam uoluit eam o fili. in medio tanquam certamen. premiumque animarum proponere. TAT. Vbinam hanc locauit. TRIS. Cum craterem patulum hac implesset. praeconem misit. iubens talia quaedam animis hominum nunciare. Mergat seipsam in hanc pateram. quaecumque potest: quae uidelicet credit craterem animam ad eum. qui demiserat. redditurum. Quaeue finem noscit cuius gratia nata fuerit. Quicunque igitur praeconum exaudierunt. seae miserunt in mentem. ii cognitionis participes effecti sunt. mentemque suscpicientis in homines perfectos euasere. At qui praeconium neglexerunt. hi sermonis quidem participes. mentis autem expertes. relicti sunt ignorantes: & cuius gratia. & a quo geniti fuerint. Horum praeterea. sensus irrationalis animantis sensuum similes: iraque & cupidine impliciti. ea quae sunt digna conspectu: nequaquam admirantur. Nam libidinibus corporis mancipati: horum causa natum hominem arbitrantur. Quicunque uero dei materia fulti sunt: ii o Tati secundum operum comparationem: pro mortalibus immortales habentur. intelligentia sua cuncta complexi quae in terra sunt: & quae in mari: & si quid est praeter ea supra coelum. Atque adeo seipsos erigunt. ut ipsum quoque bonum intueantur. Quod sane cum per [c ii recto] spiciunt eam. qua hic uescimur uitam: miseriam quandam arbitrantur. Despicientes utique tum etiam corporea omnia ad unum solum feruntur. Hic o Tati scientiam mentitus est diuinorum. si contemplatio est intelligentia dei. diuino existente cratere. TAT. Equidem o pater huius crateris latice ablui cupio. TRISME. Nisi o fili tuum corpus oderis. teipsum amare non poteris. Quam primum uero non te: sed deum ipsum dilexeris. mentem protinus consequeris. hanc denique nactus scientiam: ea uestigio nancificeris. TATIVS. Quonam pacto asseris haec o pater. TRISME. Impossibile est o fili: utriusque simul intendere: mortalibus uidelicet. atque diuinis. nam cum duo tantum in ordine rerum inueniantur: corporeum: & incorporeum: & illud quidem mortale: hoc diuinum dicatur electione unius amittimus alterum. quotiensque unius cura remittitur: alterius actus intenditur. Optioris itaque optio: eligenti decora nonmodo hominem: qui elegit: deum reddidit. uerum pietatem erga deum caeteris quoque demonstrat. Deterioris autem electio: hominem qidem ipsum perdit. aduersus autem deum nihil praeter id unum delinquid scilicet quod quemadmodum pompae per media transeunt: ipse quidem nullius actionis compotes: aeteros autem impedientes. Haud secus isti pomparum instar uagantur: atque oberrant propter corporis uolunptates [sic]. Cum haec igitur ita se habeant o Tati: diuina officia praecedere: humana sequi debet. Deus profecto extra culpam. malorum a nobis causa uenit. nam mala bonis anteponimus. Cernis o fili quod corpora coelestia transcendere nos opus est. quodque choris daemonum abesse ambitumque astrorum eorumque progressus superare: ut ad unum solumque deum tendamus. Insuperabile enim bonum est: sine termino infinitum. quo ad se nunquam incipiens. quo ad humanam cognitionem. principium habens. Eius- [c ii verso] modi tamen cognitio non eius initium est. sed nobis ipsius cogniti principium exhibet. Principium itaque complectamur. Hoc enim cognito: uniuersa celerrime discurremus. Arduum autem est consueta ac praesentia relinquentem. ad superiora se potioraque conuertere. illa enim quae oculis cernimus: nimium nos delectant. latentia diffidentiam pariunt. Patentia autem sane mala sunt bonum occultum his. qui manifestis incumbunt. Nec enim forma eius ulla mee figura. hac de causa sui tantum simile caeteris. horum uero dissimile. Etenim corpori. incorporeum apparere non potest huiusmodi est similis ad dissimile differentia dissimilisque ad id quod simile est. Posteritas. Monas idest unitas omnium principium radix atque origo. absque uero principio nihil. Initium autem est non principii. sed alterius. monas ergo principium. omnemque numerum continet. A nullo contenta. omnemque gignit numerum nullo numero genita. Quicquid utique genitum imperfectum diuiduum crescens atque decrescens. Ei uero quod perfectum. horum nihil accidit id sane quod augescit. uirtute monadis augetur. Eua nescit autem imbecillitatem propria: cum ulterius monadem ea pere nequeat. Haec tibi o Tati pro uiribus: imago dei subscripta sint: qua si diligenter consideraueris: oculisque internis pronoueris: crede mihi fili ascensum ad excelsa comperies. Quinetiam imago ipsa te perducet: habet enim uim certam uisio eis: qui intuendi desiderio glagrant apprehendit eoque trahit modo: quo lapis. qui magnes dictus est errum [149x, 1505: ferrum].

[V.] Mercurii Ad tatium Filium suum. Quod deus Latens simul ac patens est.h Vnc praeterea sermonem apud te transigam o Tati: ne praecipuum nomen tibi desit: neue ignores id. quod plurimis occultum uidetur esse perspicuum. Nam si nusquam pateat. [c iii recto] nihil utique erit. Quodcumque se offert aspectui: genitum: quod uero latet: sempiternum. Neque enim opus est: ut appareat: quandoquidem esse num quam desinit. Ante oculos quidem id: reliqua ponit: ipsum uero secretum manet: utpote quod uita fruitur sempiterna. Etenim phantasia solum: circa quae genita sunt: uersatur. in qua praeter generationem nihil existit. At unicum id ingenitum. incomprehensibile phantasiae. Cum uero per ipsum cuncta clarescant. per omnia rursus atque in omnibus fulget. Hisque praesertim apparet. quibus ipse notitiam communicare uoluit. Tu igitur o fili mi Tati in primis piis precibus obsecra dominum: patrem unicum: unum: & a quo unus: ut sis illius misericordia dignus. Sic tandem dium tantum percipere poteris. si uel unus dumtaxat illius radius intelligentiae tuae benigne refulxerit. Sola siquidem intellectio latens: latentia perspicit. Itaque si mentis oculis inspexeris o Tati: ille tibi: crede mihi: patebit. Deus sane totius expers inuidiae: per singulas mundi particulas ubique splendet: atque adeo se notum praestat: ut non intelligere modo: sed manibus etiam ipsis: ut ita dixerim: liceat attrectare. Nam undique nostris oculis eius obuersatur: seque obiicit & incultat imago. Quod si infimum te laudes: quomodo aut teipsum: aut eum inuenies: Denique cum deum uidere uolueris. suspice siderum ordinem reliquorum. Quis age perpetuum horum seruat ordinem: Ordo quidem omnis numeri: loci limitibus terminatur Sol deus deorum coelestium praestantissimus Soli coelites reliqui uiluti principi regique parent. Sol tantus: terra simul amplior atque mari: minores tamen supra se stellas innumeras conuerti patitur. Quem timet is: quem ueretur o fili: Diuersorum siderum sunt motus. Quis mensuram sigulis motionis assignat: TAT. Arcturum circa idem se perpetuuo uertens: totamque trahens mundi machinam. TRISME. Quis hoc utitur instrumento: Quis mare suis finibus circunscribit. [c iii verso] Quis terrae pondus sistit: ac librat in medio: Est certe aliquis o Tati: horum auctor: ac dominus. Et enim locum uel numerum: uel mensuram seruare absque auctoris uirtute impossibile est. Ordo fieri ad deformitate nequit. Eget autem deformitas a domino: qui ordinem praebeat. Vtinam tibi daretur o fili facultas: ut alarum dominiculo in sublimen aeris plagam uolares: mediamque inter coelum ac terram regionem sortitus: conspiceres terrae quidem soliditatem: maris diffusionem: fluxum fluminum: aeris amplitudinem ignis actam caeleritatem. O Foelicissimum fili spectaculum: o beatissimam uisionem. Siquidem uno luminum motu seriem mundi totius compraehenderes: immobilemque factiorem concitum: latentem quoque perspicuum cerneres. quod si per ea etiam. quae terra substinentur fragilia: & aquae profunditate conduntur deum artificent inuestigare uolueris: age fili: circumspice humani corporis opificium: Cuius admonitione perdisce: quis tam pulcher imaginis conditor. Quis oculorum pictor. quis nares auresque tornauit. quis labia distenditoris. quis neruos tetendit atque ligauit. quis irrigauit uenas. quis ossa congessit solida: quis carnem pellicula tenui circuntexit. quis digitos articulosque discreuit. quis fundamenta pedum extendit. Quis perforauit poros: atque meatus aperuit. quis splenem coegit: atque compressit. quis pyramidem impressit cordi figuram. quis iecoris porro rexit fibras. quis pulmonum sculpsit fistulas. quis aluo capacem amplitudinem tradidit. quis honoranda corporis membra impropatulo figurauit. quis obscena in obscum prorsus abdidit: eaque aspectu cernentium uoluit secreta iacere. Vide quot diuinae artis opera in una materia demonstrantur. Singulaque pulchra: recteque dimensa: necnon propriis inuicem officiis differentia. quisnam singula finxit: qualis mater: qualis pater: nonne haec solus ipse inuisibilis deus cun [c iiii recto] cta: propria uoluntate: molitus est: Et cum statuam & imaginem absque fabro & pictore fieri nullus asserere audeat: miram mundi huius constitutionem sine conditore constituisse putabimus. O caecum homunculum. o nimis impium. o profundis obrutum ignorantiae tenebris. Caue caue inquam o fili mi Tati ne unquam artificium priues artifice. Quinimmo congruo deum nomine praeinuocato. patremque esse proprium eius eximato quod si me quiddam audacius proferre coegeris: huius essentiam esse dicam: concipere ac facere singula: quemadmodum sine factore fieri quicquam nequit. Ita deum existere semper nisi semper agat omnia: impossibile est. in coelo uidelicet aere: terra mari: in toto mundo: in qualibet particula mundi: tum in eo: quod est. tum in eo quod non extat. Nihil est in omni natura: quod ille ipse non sit. est ille siquidem: quae sunt et ea etiam: quae minime sunt. Quae quidem sunt: deduxit in lucem. quae non sunt: occulit in seipso. Hic deus nomine melior. hic occultus: hic rursus omnium patentissimus. hic meti conspicuus: hic praesens oculis: hic incorporeus: hic ut ita dixeri multicorporeus: Nam nihil in corporibus est: quod ipse non sit. Omnia enim ipse solus existit. Nomina insuper habet omnia: quoniam unus est pater. Nomen quoque nullum habet: quoniam pater est omnium. Quid ergo te laudabit: supra te: an infra te positum: quo uertam oculos: ut te laudem suprane: an infra: intus in extra: Num modus: an locus circa te: num aliud quiddam ex omnibus: In te autem omnia: abste omnia: praebes omnia Nihil denique suscipis: omnia quidem habes. quid autem non habes: idipsum nihil. Quando uero laudabo te pater: Tempus & momentum tuum capere non ualemus. Qua potissimum in re laudes cantabo tuas: Num in his: quae creaueris: an illis: quae non creaueris potius: Num in his forte: quae in lucem e tenebris eruisti: an in iis: quae latent adhuc archano sinu recondita: Per quid tandem [c iiii verso] hymnos tuo dicabo: nunquid in laudatione tali ego ipse mei iuris existam: an potius alter efficiar: Ipse profecto es: quicquid ego sum Ipse es: quicquid agam. Ipse es: quicquid denique dicam. Ipse enim es omnia: neque aliud praeter te quicquam. Quid sane non es ipse: Ipse omne quodcunque genitum. es quidem intelligens pater fabricans deus. efficiens bonum: bona faciens omnia: Meteriae namque purissimus aer. aeris anima animae mens: mentis denique deus.

[VI.] QVOD IN SOLO DEO BONVM EST: ALIBI VERO
NEQVAQUAM. AD AESCVLAPIVM.
b Onum o Aesculapi in nullo ponitur nisi in deo immo ipsum bonum deus ipse semper. Quamobrem essentiam omnis motionis: atque cognitionis: esse deum oportet. Hac essentia orbatum nihil: haec circa se stabilem actum nullius egenum infinitum. superabundantem porrigentem possidet. Vnum id uniuersorum principium. bonum porrigens & effundens bonum quotiens nomino bonum id: quo omnia bona: & quod bonum semper intellige: hoc unico deo adest: neque enim cuiusquam indignus est: ut adeptionem illius appetendo malus fiat. neque iactura cuiusquam in eum unquam ut post damnum dolore afficiatur: Maior enim portici mali. nec est illo ualidius aliud a quo expugnetur: in hunc iniuria incidere nulla potest: qua irritatus lacessitusue excandescat. Nihil eius iugum subterfugit quo contemptus indignetur atque irascatur nec est sapientius eo quicquam quod illi aemulationem incutiat. Itaque cum haec illi non accidant: nihil eius naturae praeter ipsum bonum restitit. Quemadmodum uero nihil eorum: quae mala sunt: in hac insunt essentia: ita in nullo alio bonum inuenitur. Insingulis enim reliqua insunt singula: tum in paruis: tum in magnis: tum etiam in his quae secundum unum. & in ipso quoque animali maximo omnium atque potentissimo: quod utique passionibus genita replet. [d recto] Nam generatio passio quaedam est. ubi autem passio: nullo modo bonum. ubi bonum non passio ponitur ulla. ubi dies nullo modo nox. ubi nox: neque etiam dies Quapropter in generatione bonum esse non potest. Restat itaque in eo quod ingenitum: ut autem materiae concessa est omnium participatio. sic quoque boni participatione: mundus bonus. bonum dico: inquantum ipse etiam omnia efficit. Qua quidem ex parte bonus est mundus: in reliquis omnibus non bonus. Passibilis enim ac mobilis est: & omnium praeterea causa passionum. In homine insuper comparatione mali: bonum. Id quippe quod non nimis malum quoque minus malum: bonum in hominibus appellamus. Quo fit: ut bonum nostrum nihil aliud sit quam mali portio minima. Vnde illud & sequitur ut bonum huiusmodi: a malo separatum esse non possit. Inquinatur enim hoc bonum. admixtione malorum. Infectum uero ulterius bonum non permanet. Sin minime permanet: malum efficitur In solo igitur deo bonum ipsum existit. Quare solum boni nomen o aesculapi natura boni nequaquam. Neque enim id capere potest materiale corpus confectum undique: & oppressum prauitate: laboribus doloribus: cupiditatibus: iracundia: deceptionibus: stultisque opinionibus: ac nugis. Deterrimum tamen omnium id censeo aesculapi: quod unum quodque horum: que dixerim: summum creditur esse bonum. Fugiendum in primis malum est: uentris luxus: malorum omnium fomes. hinc error hinc boni priuatio. Equidem ingentes deo gratias habeo qui de natura boni cogitanti: mihi sententiam hanc certam infudit quod in mundo bonum esse non possit. Siquidem mundus congeries est malorum. Deus autem boni: uel bonum: dei exuberans plenitudo: Supereminentia quippe bonorum circa essentiam sincere fulgentes atque purissime. Neque forte sunt essentiae dei. Audiendum sane id assero o aesculapi: essentiam dei: si ullam deus habet essen [d verso] tiam ipsum bonum esse. Pulchrum uero & bonum in mundo aut in mundi partibus inuenire non licet. Nam quaecunque sensus mouent: idola sunt & uanae quaedam admirationes. Quae uero sensuum organa subterfuginnt [sic] ad pulchrum bonumque pertinent Vtraque acies oculi: deum non cernit: sic neque pulchrum bonumque cognoscit. Haec siquidem partes dei sunt integrique illius propriae cognatae: inseperabiles precipueque dilecte: ut has ipse deus amat: sic ab his ipse deus amatur. si deum percipere poteris pulchrum. quoque bonumque percipies: perfulgens omnibus illustratum a deo. Pulchritudo enim sine comparatione. Sine mutatione bonum. Deus enim comparationem [u statt n] mutationemque nullam obmittit. Quemadmodum ergo deum pulchrum bonumque noueris: ita sane: ex ceteris uiuentibus cum a deo secerni nequeant: nunquam communicandum. Si deum quesieris pulchritudinem ipsam queres: que tandem ad id ferat unica uia est pietas cognitioni coniuncta. Qua propter ignari mortales: & a pietatis semita de uii: hominem quoque bonum nominare non uerentur. cum boni notitiam ueram habere nullam possit: sed malis irretitus & illa queatus sit malumque bonum esse censeat: insanabiliterque malis utatur: eorumque iacturam: priuationemque formidet. Omnibus denique machinamentis uiribusque contendat: ne unico solum malo prematur: uerum & in numerum mala magnitudinemque augeantur. Talia sunt o esculapi decora hominum atque bona que nec fugere nec odisse ualemus. omnium namque difficillimum id existit. ob eam potissimum causam. quia nos illis uti oportet atque uesci iisque orbati uitam agere nullo modo possumus.

[VII.] Quod sumum [sic] malum hominibus ignorare deum.q Vo ruitis mortales: ebrii qui merum ignorantie conbibistis Cum id ferre nequearis: euomite. Viuite sobrii: oculis mentis inspicite. Quod si minus potestis omnes saltem [d ii recto] qui possunt: id agant: Ignorantiae pestis omnem terram subuertit. animamque corrumpit corporis uinclis inclusam. neque sinit eam salutis iter arciscere: ne permittite uos in lacum corruptionis mortisque submergi. Respirate iam respirate: ad fontem uitae recurrite. Illumque: qui uos introducet in aditum ueritatis: capescite Ibi fulgidum lumen nullius immixtum tenebris. Ibi nullus ebrietate delirat sed omnes sobrii uigilant: atque mentis oculis eum: qui uideri uult: accutius intuentur. Is nec auribus percipitur: nec cernitur oculis. neque sermone profertur. Sola mens eum prospicit: sola mens praedicat In primis autem oportet uestem: quam circumfers exuere. Indumentum insciciae: prauitatis fundamentum corruptionis uinculum uelamen opacum: uiuam mortem: sensitiuum cadauer: sepulchrum circumuertile: domesticum denique furem. Quid dum blanditur odit dum odit: inuidet huiusmodi est: quo circumtegeris umbraculum inimicum. Ad seipsum te deorsum raptat. ne forte conspiciens ueritatis decorem: ad proximum bonum huius oderis prauitatem: neue huius insidias: quas in te assidue machinatur aliquando presentias hoc aciem interiorum sensuum habetat [149x: haberet, 1505: hebetat]: & obtundit. Crassa illam materia suffocat: abhominabili fastidiosaque ebriat uoluptate ne audias unquam: neue perspicias ea quae iure & audienda sunt. & in primis inspicienda.
[VIII. ] Nihil eorum Quae sunt interitus: sed mutationes: Decepti Homines interitum nominant ad tatium.

d E anima & corpore o fili dicendum. quonammodo immortalis anima quantaque sit agendi uirtute: in concretione dissolutioneque corporis. Mors ad horum nullum attinet. Thanatos enim id est mors conceptus quidem est mortalis appellationis uel uanum quiddam: uel per ablationem primae litterae. thanatos id est mors pro eo quod dicitur athanatos id est immortalis. Thanatos enim interi [d ii verso] tum significat. At nihil eorum: quae in mundo sunt interit. Si enim secundus deus est mundus: necnon immortale uiuens: impossibile est immortalis animantis partem aliquam interire. Quaecunque mundo insunt mundi sunt membra. homo praesertim animal rationale. Primus omnium uere sempiternus: immortalis: ingenitus deus omnium auctor Secundus deinde ad illius imaginem: mundus ab eo genitus: & ab eodem seruatus: nutritus: & immortalitate donatus. uelut a proprio patre uiuens quidem semper & immortalis etenim semper uiuens quidem semper & immortalis etenim semper uiuens: & sempiternum hoc inuicem differunt: quia sempiternum quidem ab altero factum non est. sinaut: fiebat a seipso: non ab aliquo factum fuit quia fit semper. Sempiternum enim quatenus sempiternum est omne: pater autem illi sui ipsius sempiternus. At uero mundus a patre semper uiuens immortalisque factus. Quantumque materiae fuerat subiectum patri: pater ipse corporeum agens & in molem congregans: id totum spericum reddidit. Imprimens qualitatem materiae existenti immortali: rationeque materiae sempiternum habenti. Plenis autem ideis omnibus qualitates pater miserens in speram: uelut in gyrum omni qualitate circumscripsit. Exornare autem uoluit id: quod post ipsum est. quasi immortalitate fulciens omne corpus ne materia ab huius congressu discedere uolens: in suam deformitatem iterum resoluatur. Quando enim incorporea erat materia o fili: deformior erat. habet haec quoque materia qualitates quisdam exiguas reuoluta crescendi pariter & decrescendi natura: qui in homines mortem uocant. Huiuscemodi autem confusio circa terrena uiuentia. Coelestium quippe corpora unum atque eundem seruant ordinem: quem scilicet primum a patre suo sortita sunt. Seruatur autem ipse a restitutione cuiusque indissolubilis. Restitutio uero constitutionis corporum terrenorum: ipsaque dissolutio in corpora dissolubilia: & immortalia [d iii recto] restituitur. Atque ita sensus priuatio fit: non destructio corporum. Tertium quodque animal homo ad imaginem mundi genitus secundum patris uoluntatem sese habens praeter caetera terrena uiuentia: nonmodo cum secundo deo cognationem habet: uerum etiam Intelligentiam primi. Secundum plane deum utpote corporalem sensus comprehendit. Primum uero deum: ut incorpoream: bonamque mentem mente consurgit. TATI. Id ergo animal nonne destruitur: TRIS. Melius melius ominare o fili: ac insuper meditare quid deus: quid mundus: quid animal immortale: quid animal dissolubile. Scito quoque mundum adeo simul atque in deo: hominem uero a mundo & in mundo consistere principium autem compraehensioque omnium & constitutio deus.
[IX.] Quod in solo deo pulchrum ac bonum: Alibi uero nequaquam. At aesculapium.

[h] Eri o Aesculapi perfectam edidi orationem in praesentiarum autem necessarium esse arbitror: ut de sensu breuiter disseramus. Sensus ac motus in hoc potissimum discrepare uidentur: quia hic quidem secundum materiam: ille autem secundum essentiam est. mihi tamen uterque conuenire uidetur: neque distingui in hominibus ratione. Intus animantibus sensus nunc unitus est: in hominibus autem intelligentia. Ab intelligentia quidem intellectus differt quemadmodum a diuinitate deus. Diuinitas enim a deo intelligentia uero ab homine prouenit. Haec sermonis est soror. aut utraque sibi inuicem instrumenta. Nam neque sermo absque intellectione pronunciatur: neque intellectio absque sermone prodit in lucem. Quamobrem sensus & intelligentia in homine: tanquam connexa conspirant inuicem. Neque enim sine sensu intelligere: neque sine intellectione sentire ullomodo possumus. Intellectionem tamen absque sensu intelligere possibile est instar eorum. qui in somnis phantasmata uident ta- [d iii verso] men quoque uidentur utraque operationes insomniorum uisuionibus exterius: sensu autem ex somno in uigiliam suscitari. In animam praeterea corpus. Homoque unitur. quotiensque utraeque sensus particulae sibi consentiunt. tunc intellectio concepta mente disponitur. Mens omnes notiones concipit. bonas quidem: quotiens adeo semen infunditur contrarias autem. cum a demonibus quibusdam spermata iaciuntur. Nulla perfecto mundi pars est demonum praesentia destituta: horum lumen ab ipso deo totum descendit Demum denique transfusus in hominem: semina propriae orationis inspergit. Mens autem conspersa seminibus praegnans inde parit adulteria: stupra: homicidia: patricidia: sacrilegia diuinorum contemptum iugulationes: euersiones urbium: pestes hominum & reliqua omnia quaecunque malorum sunt opera daemonum Dei plane semina pauca at illa quidem magna. pulchra bona. uirtus. scilicet temperantia: pietas: pietas autem dei cognitio. Deum qui recognoscit: bonis refectus omnibus: nationes diuinas assequitur nationes in quam haud multorum similes. Qua de causa si qui huic se cognitioni dedicant nec ipsi uulgo placent: nec uulgus illis. Insanire demum putantur: risumque reportant. Interdum etiam odio habetur: contumeliis afficiuntur uitaque priuantur. Improbitatem enim huic habitare diximus: terramque illius esse prouinciam. Terram dico non mundum totum: ut impii quidem obloquuntur: uerumtamen homo deo deuotus: quamprimum diuinam pregustauerit uisionem obliuioni reliqua omnia tradit: atque etiam quae reliquis hominibus mala sunt: huic ut bona contingunt: consulenti prudenter: & ad scientia singula referenti. quodque mirandum est: mala semper in bona penitus conuertanti Sed iam ad sermonem de sensu iterum redeamus. humanum est: sensum cum intellectione coniungere. Nam omnes ut supra retuli: homines intellectione feruntur. Caeterum secundum [d iiii recto] materiam unus: alter secundum essentiam. Qui enim prauitatis seruus est materialis a daemonibus quoque ut diximus intelligendi semen accepit. At si qui bonitatis animae sunt: horum natura ipse utatur. Deus enim omnium auctor: efficiens autem omnia: sibi ipsi consimilia reddit. Haec tamen genita bona in operationis usu sterilia. Mundi nam quae reuolutio generationes exagitans qualitates efficit: Quasdam inficiens: maloque foedas. Quasdam desensans: bonoque purgans. Mundus o aesculapi sensum motumque possidet. non humano sensui motuique consimilem sed potentiorem sane atque admodum simpliciorem. nam sensus & intelligentia mundi: id unum est. Cuncta scilicet facere: ac resoluere. Diuina uoluntatis organum: hac potissimum ratione constructum: ut adeo semina suscipiens uniuersa: eaque tuto sinu recondens: omnia quidem componendo producat. omnia rursus auferat diuidendo: atque instar agricultoris periti: quodcunque nimis adultum est. amputat. ut statuitis temporum interuallis: reuirescat. nec est quicquam: cui uitam mundus ipse non praestet. Simulque uitae locus est: est atque etiam institutor. Corpora uero ex materia indifferentiam constant: horum quaedam ex terra quaedam ex aqua: ex aere alia: ex igne quoque permulta uniuersa certe composita. Quaedam tamen congesta magis: nonnulla uero simpliciora. Illa grauia: haec leuia. Velocitas autem agitationis: illius uarietatem generationem qualitatis inducit. Spiratio enim crebra existens: corporibus qualitatem una cum superabundantia uitae suppeditat. deus igitur Cosmi id est mundi pater. Cosmus autem eorum quae in cosmo: & cosmus quidem dei filius. Que uero in cosmo sub cosmi ditione consistunt. ac iure cosmus appellatus est. Omnia siquidem uarietate generationis [blank] idest exornat necnon inde sinentia uite operatione perpetua necessitatis: celeritate elementorum: commixtione: ordine genitorum Ipse igitur Cosmus id est ornatus [d iiii verso] necessitate simul & merito nominatur est: animantium omnium sensus & intellectio Quae ex externis influunt ab eo: quod continet inspirata. Cosmus autem quaecumque ab ipsa origine suscepit a deo perpetua seruat. Deus profecto: non ut quibusdam uidetur: sensit menteque captus est. illi enim miseri pressi perperam obloquuntur. Quaecunque sunt o Aesculapi in deo simul: atque a deo pendentia partim per corpus agentia: partim mouentia per essentiam animalem: alia per spiritum uiuificantia: alia uero receptacula defunctorum. Rectius autem dicemus deum talia non habere: sed ut ueritatem liquidam exprimamus: ipsum esse cuncta fatebimur. Nec ea quidem ab eximis capere ad extima nihilominus porrigentem. Id est sensus & intellectio dei. Vnde nulli unquam futurum est tempus in quo existentium aliquid in nihilum euanescat: Quotiens uero existentia dico dei dico thesaurum. Nam existentia ipse deus amplectitur. Extra hunc nihil est. extra nihil ipse. Haec tibi o Aesculapi intelligenti: uera uidebuntur ignoranti autem: incredibilia Intelligere enim ipsum credere est. at non credere proculdubio ignorare. Sermo siquidem meus ad ueritatem usque cucurrit. Mens quoque ampla & a sermo ne ad certum quiddam deducta: ueritatem atigit. Denique comprehendens omnia: eaque inueniens consona illis: quae interpretabatur e uestigio credidit & in ipsa fide decora foeliciter requieuit. Que igitur de diuinis dicuntur: intellecta creduntur quidem: non intellecta negantur. haec autem de intelligentia dicta sufficiant.

[Pimander X-XIV]

8 Besucher online
1 Gäste, 7 Bots, 0 Mitglied(er)
Meiste Besucher heute: 13 um/am 11:16 CET
Diesen Monat: 26 um/am 23.11.2014, 09:49 CET
Dieses Jahr: 36 um/am 22.02.2014, 09:29 CET
Jederzeit: 142 um/am 30.05.2013, 13:59 CEST