Epistolae Senecae ad Paulum

Incipit Prologus Sancti Hieronimi

Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis stoici discipulus et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit. Quem non ponerem in catalogo sanctorum, nisi me illae epistolae provocarent quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam aut Senecae ad Paulum, in quibus, cum esset Neronis magister et illius temporis potentissimus, optare se dicit eius esse loci apud suos cuius sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus martyrio coronarentur a Nerone interfectus est. Explicit Prologus. [Quelle: De viris illustribus, XII]

Incipiunt Epistolae Senecae ad Paulum et Pauli ad Senecam
I
Seneca Paulo salutem. Credo tibi, Paule, nuntiatum quod heri cum Lucilio nostro de apocrifis et aliis rebus habuerimus. Erant enim quidam disciplinarum tuarum comites mecum. Nam in hortos Sallustianos secesseramus, quo loco occasione nostri alio tendentes hi de quibus dixi visis nobis adiuncti sunt. Certe quod tui praesentiam optavimus, et hoc scias volo; libello tuo lecto, id est de plurimis aliquas litteras quas ad aliquam civitatem seu caput provinciae direxisti mira exhortatione vitam moralem continentes, usque refecti sumus. Quos sensus non puto ex te dictos, sed per te, certe aliquando ex te et per te. Tanta enim maiestas earum est rerum tantaque generositate clarent, ut vix suffecturas putem aetates hominum quae his institui perficique possint. Bene te valere, frater, cupio.
II
Annaeo Senecae Paulus salutem. Litteras tuas hilaris heri accepi, ad quas rescribere statim potui, si praesentiam iuvenis quem ad te eram missurus habuissem. Scis enim quando et per quem et quo tempore et cui quid dari committique debeat. Rogo ergo non putes neglectum, dum personae qualitatem respicio. Sed quod litteris meis vos bene acceptos alicubi scribis, felicem me arbitror tanti viri iudicio. Nec enim hoc diceres, censor sophista magister tanti principis etiam omnium, nisi quia vere dicis. Opto te diu bene valere.
III
Seneca Paulo salutem. Quaedam volumina ordinavi et divisionibus suis statum eis dedi. Ea quoque Caesari legere sum destinatus. Si modo fors prospere annuerit, ut novas aures adferat, eris forsitan et tu praesens; sin, alias reddam tibi diem, ut hoc opus invicem inspiciamus. Et possem non prius edere ei eam scripturam, nisi prius tecum conferrem, si modo impune hoc fieri potuisset, hoc ut scires, non te praeteriri. Vale Paule carissime.
IV
Annaeo Senecae Paulus salutem. Quotienscumque litteras tuas audio, praesentiam tui cogito nec aliud existimo quam omni tempore te nobiscum esse. Cum primum itaque venire coeperis, invicem nos et de proximo videbimus. Bene te valere opto.
V
Seneca Paulo salutem, Nimio tuo secessu angimur. Quid est? Quae te res remotum facient? Si indignatio dominae, quod a ritu et secta veteri recesseris et aliorsum converteris, erit postulandi locus, ut ratione factum non levitate hoc existimet. Bene vale.
VI
Senecae et Lucilio Paulus salutem. De his quae mihi scripsistis non licet arundine et atramento eloqui, quarum altera res notat et designat aliquid, altera evidenter ostendit, praecipue cum sciam inter vos esse, hoc est apud vos et in vobis, qui me intellegant. Honor omnibus habendus est, tanto magis quanto indignandi occasionem captant. Quibus si patientiam demus, omni modo eos et quaqua parte vincemus, si modo hi sunt qui poenitentiam sui gerant. Bene valete.
VII
Annaeus Seneca Paulo et Theophilo salutem. Profiteor bene me acceptum lectione litterarum tuarum quas Galatis Corinthiis Achaeis misisti, et ita invicem vivamus, ut etiam cum horrore divino eas exhibes. Spiritus enim sanctus in te et super excelsos sublimi ore satis venerabiles sensus exprimit. Vellem itaque, cum res eximias proferas, ut maiestati earum cultus sermonis non desit. Et ne quid tibi, frater, subripiam aut conscientiae meae debeam, confiteor Augustum sensibus tuis motum. Cui perlecto virtutis in te exordio, ista vox fuit: mirari eum posse ut qui non legitime imbutus sit taliter sentiat. Cui ego respondi solere deos ore innocentium effari, haut eorum qui praevaricare doctrina sua quid possint. Et dato ei exemplo Vatieni hominis rusticuli, cui viri duo adparuerunt in agro Reatino, qui postea Castor et Pollux sunt nominati, satis instructus videtur. Valete.
VIII
Senecae Paulus salutem. Licet non ignorem Caesarem nostrum rerum admirandarum, si quando deficiet, amatorem esse, permittit tamen se non laedi, sed admoneri. Puto enim te graviter fecisse, quod ei in notitiam perferre voluisti quod ritui et disciplinae eius sit contrarium. Cum enim ille gentium deos colat, quid tibi visum sit ut hoc scire eum velles non video, nisi nimio amore meo facere te hoc existimo. Rogo de futuro ne id agas. Cavendum est enim ne, dum me diligis, offensum dominae facias, cuius quidem offensa neque oberit, si perseveraverit, neque, si non sit, proderit; si est regina, non indignabitur, si mulier est, offendetur. Bene vale.
IX
Seneca Paulo salutem. Scio te non tam tui causa commotum litteris quas ad te de editione epistolarum mearum Caesari feci quam natura rerum, quae ita mentes hominum ab omnibus artibus et moribus rectis revocat, ut non hodie admirer, quippe ut is qui multis documentis hoc iam notissimum habeam. Igitur nove agamus, et si quid facile in praeteritum factum est, veniam inrogabis. Misi tibi librum de verborum copia. Vale Paule carissime.
X
Senecae Paulus salutem. Quotienscumque tibi scribo et nomen meum subsecundo, gravem sectae meae et incongruentem rem facio. Debeo enim, ut saepe professus sum, cum omnibus omnia esse et id observare in tuam personam quod lex Romana honori senatus concessit, perlecta epistola ultimum locum eligere, ne cum aporia et dedecore cupiam efficere quod mei arbitrii fuerit. Vale devotissime magister. Data V Kal. Iul. Nerone III et Messala consulibus.
XI (XII)
Seneca Paulo salutem. Ave mi Paule carissime. Putasne me haut contristari et non luctuosum esse quod de innocentia vestra subinde supplicium sumatur? Dehinc quod tam duros tamque obnoxios vos reatui omnis populus iudicet, putans a vobis effici quicquid in urbe contrarium fit? Sed feramus aequo animo et utamur foro quod sors concessit, donec invicta felicitas finem malis imponat. Tulit et priscorum aetas Macedonem, Philippi filium, Cyros Darium Dionysium, nostra quoque Gaium Caesarem, quibus quicquid libuit licuit. Incendium urbs Romana manifeste saepe unde patiatur constat. Sed si effari humilitas humana potuisset quid causae sit et impune in his tenebris loqui liceret, iam omnes omnia viderent. Christiani et Iudaei quasi machinatores incendii – pro! – supplicio adfecti, quod fieri solet. Grassator iste quisquis est, cui voluptas carnificina est et mendacium velamentum, tempori suo destinatus est, et ut optimus quisque unum pro multis datum est caput, ita et hic devotus pro omnibus igni cremabitur, Centum triginta duae domus, insulae quattuor milia sex diebus arsere; septimus pausam dedit. Bene te valere, frater, opto. Data V Kal. Apr. Frugi et Basso consulibus.
XII (XI)
Seneca Paulo salutem. Ave mi Paule carissime. Si mihi nominique meo vir tantus et a Deo dilectus omnibus modis, non dico fueris iunctus, sed necessario mixtus, optime actum erit de Seneca tuo. Cum sis igitur vertex et altissimorum omnium montium cacumen, non ergo vis laeter, si ita sim tibi proximus ut alter similis tui deputer? Haut itaque te indignum prima facie epistolarum nominandum censeas, ne temptare me quam laudare videaris, quippe cum scias te civem esse Romanum. Nam qui meus tuus apud te locus, qui tuus velim ut meus. Vale mi Paule carissime. Data X Kal. Apr. Aproniano et Capitone consulibus.
XIII
Seneca Paulo salutem. Allegorice et aenigmatice multa a te usquequaque opera colliduntur et ideo rerum tanta vis et muneris tibi tributa non ornamento verborum, sed cultu quodam decoranda est. Nec vereare, quod saepius dixisse retineo, multos qui talia adfectent sensus corrumpere, rerum virtutes evirare. Certum mihi velim concedas latinitati morem gerere, honestis vocibus et speciem adhibere, ut generosi muneris concessio digne a te possit expediri. Bene vale. Data pridie Non. Iul. Lurcone et Sabino consulibus.
XIV
Paulus Senecae salutem, Perpendenti tibi ea sunt revelata quae paucis divinitas concessit Certus igitur ego in agro iam fertili semen fortissimum sero, non quidem materiam quae corrumpi videtur, sed verbum stabile Dei, derivamentum crescentis et manentis in aeternum, Quod prudentia tua adsecuta indeficiens fore debebit, ethnicorum Israhelitarumque observationes censere vitandas. Novum te auctorem feceris Christi Iesu, praeconiis ostendendo rethoricis inreprehensibilem sophiam, quam propemodum adeptus regi temporali eiusque domesticis atque fidis amicis insinuabis, quibus aspera et incapabilis erit persuasio cum plerique illorum minime flectuntur insinuationibus tuis, Quibus vitale commodum sermo Dei instillatus novum hominem sine corruptela perpetuum animal parit ad Deum istinc properantem. Vale Seneca carissime nobis. Data Kal. Aug. Lurcone et Sabino consulibus.

4 Besucher online
0 Gäste, 4 Bots, 0 Mitglied(er)
Meiste Besucher heute: 6 um/am 04:00 UTC
Diesen Monat: 24 um/am 09.08.2017, 12:46 UTC
Dieses Jahr: 50 um/am 09.06.2017, 23:16 UTC
Jederzeit: 142 um/am 30.05.2013, 13:59 UTC